Caput 98
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus per sponsam comminando reprehendit quandam abbatissam, comparans eam vacce pingui dyaboli, quia proprium habebat et utebatur mollibus et curiosis vestibus cum superbia et epulabatur splendide, prebens sororibus perdicionis exemplum.
Filius Dei loquitur: "Illa abbatissa est de vaccis pinguibus, vadens in ceno et cauda sua lutosa aspergens circumstantes. Sic ipsa aspergit sorores exemplo suo prauo. Cuius vestimentorum ruge perhibent testimonium, quod non est filia beati Benedicti mei, nec est sponsa humilis, quia immemor est sponsionis sue. Nam regula sua dicit habere vestem, que rudior et vilior inuenitur, et ipsa habet molliorem, pulchriorem et delectabiliorem. Regula eciam precipit comedere necessaria cum parcitate et timore nichilque habere proprium, sed ista habens proprium impinguat se sicut vacca dyaboli, sequendo propriam voluntatem. Regula eciam dicit, quod omnia sint in manu abbatisse. Non attendens intencionem beati Benedicti mei, qui ideo omnia posuit in manu abbatis, vt abbas esset discretus et exemplum virtutum et regule precipuus imitator, sed ista recipit nomen et verbum potestatis ad dissolucionem suam, non attendens, quod de omnibus animabus sororum suarum redditura est michi racionem.
Propterea scias, quod, nisi correxerit mores suos et sororum, vadet cum vaccis pinguibus in infernum, et laniabunt eam corui inferni, quia noluit cum humilibus et abstinentibus euolare in celum." Hec abbatissa mortua apparens domine Birgitte aliquantulum alba sed quasi reti ferreo circumtecta, cuius lingua videbatur ignea, manus et pedes plumbei, oculi ex toto lacrimosi, et dixit: "Miraris de me, cur sic appareo deformis. Hec est retribucio iusticie Dei. Nam quod alba videor, hoc est ideo, quia virginitatem carnis habui, sed rete ferreum denotat, quod regulares obseruancias et paciencie bonum non seruaui. Sicut enim in reti multe anse combinantur, sic ego pro bonis operibus omissis multa pati teneor, quia bona opera, cum habui tempus, non exercebam.
Quod vero lingua mea apparet ignea, dignum est, quia ipsa contra professionem meam in multis vanitatibus et scurrilitatibus soluebatur. Manus vero mee et pedes apparent plumbei et merito, quia opera mea, que designantur in manibus, que fuisse debuerant fulgencia quasi aurum, fuerunt mollia et dissoluta vt plumbum. Pedes quoque mei, quibus ad sorores meas bonis exemplis et conuersacione munda iuisse instituebar, lubricauerunt in mundialibus et desides erant ad omne spirituale bonum. Oculi mei apparent tibi sicut illius, qui nimium habet fletum, et merito, quia peperci eis a fletu, cum potui diluisse et debuissem omnes negligencias vite mee. Verumptamen in statu misericordie sum et expectacione bone spei propter illa, que fiunt in Ecclesia Dei et propter preces sanctorum et sanguinem Ihesu Christi."
Chapter 98 of 122