Caput 97
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter Deus vult, quod peccatores moneantur ad confessionem oportune et importune et maxime in fine vite, exemplo vnius, qui LX annis sine confessione vixerat et in fine quasi coacte inductus confessus est et contricione optenta saluatus est.
Quidam magnus dominus secundum mundum, qui diu non fuerat confessus, grauiter infirmabatur. Cui compaciens sponsa orabat pro eo. Christus vero apparens tunc sponse loquebatur ei dicens: "Dic confessori tuo, vt istum infirmum visitet audiendo confessionem eius." Cui venienti respondit infirmus non se indigere confessione, testans se sepissime confessum. Iterum vero sequenti die iubetur a Christo confessori redire. Qui veniens ad infirmum simile sicut prius recepit responsum. Tercia autem die iterum veniens confessor ad infirmum ex reuelacione Christi sponse facta sic dixit ei: "Christus, filius Dei viui et dyaboli dominus dicit tibi: 'Tu habes in te septem demonia. Vnus sedet in corde ligans illud, ne de peccatis compungaris. Secundus sedet in oculis, ne videas vtiliora anime tue. Tercius sedet in ore, ne loquaris ea, que sunt ad honorem Dei.
Quartus sedet in inferioribus tuis; ideo dilexisti omnem impuritatem. Quintus est in manibus et pedibus tuis; ideo homines spoliare et interficere non verebaris. Sextus est in interioribus tuis, et ideo gule deditus es et ebrietati. Septimus est in anima tua, vbi Deus sedere deberet, et modo ibi sedet dyabolus, inimicus eius. Ideo penitere cicius, quia adhuc Deus propiciabitur tibi.'" Tunc infirmus ille cum lacrimis respondit: "Quomodo persuadere michi poteris veniam, qui tot publicis sceleribus sum irretitus?" Respondit confessor: "Iuro tibi, quia expertus sum, quod, eciam si maiora fecisses, per contricionem saluaberis." Tunc ille iterum cum lacrimis dixit: "Ego desperabam de salute anime mee, quia homagium feci dyabolo, qui michi multociens locutus est.
Ideo iam sexagenarius numquam feci confessionem nec sumpsi corpus Christi, sed finxi michi negocia, quando alii communicabant. Iam vero confiteor tibi, pater, quod tales lacrimas, quales nunc habeo, numquam recordor me habuisse." Igitur illo die quater confessus est, et sequenti die eciam post confessionem communicauit. Post hec autem sexto die mortuus est. De quo Christus ad sponsam sic loquebatur dicens: "Iste homo seruiuit latroni illi, cuius periculum ostendi tibi prius. Et ab eo iam fugit dyabolus, cui homagium fecerat, et hoc fuit propter contricionem, quam habuit. Et iam venit ad purgatorium, et huius liberacionis signum est contricio, quam habuit in fine. Sed potes querere: Quare meruit contricionem homo, qui tantis sceleribus inuolutus erat?
Respondeo tibi: Hoc fecit dileccio mea, qui vsque ad vltimum punctum expecto hominis conuersionem, et meritum matris mee. Nam licet homo iste non dilexit eam corde, tamen, quia consuetudo sua fuit compati dolori eius, quociens eam considerabat et audiebat nominari, ideo compendium salutis sue inuenit et saluatus erit."
Chapter 97 of 122