Skip to the text

Caput 99

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Videbatur inter moniales vnus Ethiops habitu monachali vestitus. Que Christus exponens dicit, quod ille est demon cupiditatis, qui sub specie caritatis inducebat monachas ad congregandum diuicias, vt de illis facerent aliis largas elemosinas. Que Christus hic grauiter reprehendit et improbat.

Videbatur Ethiops teterrimus in quodam monasterio inter velatas moniales existere cum nigro velo et habitu monachali. De quo admirante sponsa Christus loquebatur dicens: "Scriptum est in euangelio meo, quod cauendum est ab illis, qui ambulant sub vestimento ouium, intus autem sunt lupi rapaces. Sic nunc dico tibi, quod ille Ethiops, qui apparebat inter moniales cum habitu monialium, ipse est demon cupiditatis, qui suadet eis aggregare possessiones et castra et plures diuicias, vt ex illis laucius viuant et distribuant largas elemosinas, vt sub tali religiosa specie recedentes a paupertate michi grata dissoluantur paulatim, donec preuaricantes regulam et priorem obseruanciam perdant animas. Ideo scias, quod, nisi vigilanter caueant ab isto lupo cupiditatis, scilicet contentando se de hiis, que habent, nichil plus volendo accrescere in possessionibus et terrenis diuiciis, inficientur ab eo eciam sane oues istius gregis dampnabiliter et postea a lupis dilaniabuntur immisericorditer.

Magis enim michi placet, quod in paupertate quieta et sancta, quam profitebantur, viuant et contententur, quam quod terrena cura regiminis temporalium implicantes se de distribucione elemosinarum bonorum aliorum inaniter glorientur."

Chapter 99 of 122