Caput 100
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus confirmat sponsam dicens, quod non timeat, quod verba ei diuinitus reuelata in istis libris contenta possint infirmari, licet moliri et calcari et exprimi debeant sicut oleum, vt ex hoc paciencia et honor Dei amplietur.
Timebat sponsa, quod verba istorum librorum diuinitus ei reuelata infirmarentur et calumpniarentur ab emulis et maliciosis. Cui oranti super hoc Christus loquebatur dicens: "Ego habeo duo brachia, et vno amplector celum et omnia, que in eo sunt, alio vero amplector terram et mare. Primum extendo ad electos meos in celo et in terra, honorando eos et consolando. Secundum extendo super malicias hominum, paciendo eos misericorditer et refrenando eos, ne faciant, quantum malum volunt. Ideo noli timere, quia nullus poterit infirmare verba mea, sed venient ad locum et gentem michi placitam. Verumptamen scias, quod verba ista sunt sicut oleum. Propterea moliri et calcari et exprimi debent nunc ab inuidis, nunc a scire volentibus, nunc ab occasionem querentibus, vt honor meus et paciencia amplietur."
Chapter 100 of 122