Skip to the text

Caput 101

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus precipit sponse, quod ea, que ab eo audierit in spiritu, scribat et mittat ad gentes, vt cognoscant ingratitudinem suam et pacienciam Dei.

Filius loquitur ad sponsam dicens: "Ego sum sicut vnus dominus, cuius filios hostis sic fascinauerat et depresserat, quod in captiuitate gloriantes nec oculos ad patrem et hereditatem leuare vellent. Ideo ea, que a me audieris, scribe et mitte ad filios et amicos meos, et ipsi illa seminent inter gentes, si forte cognoscere velint ingratitudinem suam et pacienciam meam. Quia ego Deus surgere volo et ostendere gentibus iusticiam et caritatem meam."

Chapter 101 of 122