Skip to the text

Caput 108

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Orante sponsa in Roma ad sepulchrum beati Stephani apparuit ipse narrans ei aliqua de vita et virtutibus suis et de passione sua. Et offert se impetrare pro ea graciam a Deo predicendo sibi, quod adhuc ibit in Iherusalem.

Orabat sponsa ad sepulchrum beati Stephani in Roma extra muros sic dicens: "Benedictus sis tu, beate Stephane, qui eiusdem meriti es cum beato Laurencio. Nam sicut ille predicabat infidelibus, sic et tu predicabas Iudeis, et sicut Laurencius gaudenter sustinuit ignem, sic et tu lapides. Ideo inter martires digne laudaris primus." Tunc apparens beatus Stephanus respondit ei dicens: "Ego a iuuentute mea cepi Deum habere carum, quia parentes habui sollicitos de salute anime mee. Cum autem Dominus meus Ihesus Christus incarnatus fuit et cepit predicare, tunc ego toto corde audiebam eum. Et statim post eius ascensionem coniunxi me apostolis, seruiens fideliter in officio michi iniuncto cum humilitate.

Iudeis igitur blasphemantibus Deum meum Ihesum ego gaudens accepisse occasionem loquendi cum eis constanter increpabam duriciam eorum, paratus mori pro veritate et imitari Dominum meum. Sed tria operabantur ad gloriam et coronam meam, qua nunc gaudeo. Primum fuit bona voluntas mea. Secundum oracio dominorum meorum apostolorum. Tercium passio et caritas Dei mei. Ideo nunc habeo triplex bonum. Primum est, quod incessanter video faciem et gloriam Dei. Secundum est, quod, quidquid voluero, potero et nichil volo nisi illud, quod Deus. Tercium est, quod gaudium meum erit sine fine. Et quia tu de gloria mea gaudes, ideo oracio mea proficiet tibi ad consequendam maiorem Dei cognicionem, et spiritus Dei perseuerabit tecum et venies adhuc ad Iherusalem ad locum passionis mee."

Chapter 108 of 122