Skip to the text

Caput 115

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Voluntas bona sufficit penitenti, dum copiam confessoris non habuerit. Hec latroni profuit in cruce et celum aperuit. Voluntas vero mala infernum fecit; Lucifer mala voluntate factus est malus.

Quidam de dyocesi Aboensi venit Romam ignorans ydeoma Sueuicum. Quem cum nullus in Roma intelligeret nec confessorem habere poterat, consuluit dominam, quid ageret. Tunc domina in spiritu audiuit (Ihesus Christus, filius Dei loquitur): "Homo ille, qui te consuluit, plorat, quod non habet auditorem confessionis sue. Dic ei, quod sufficit voluntas. Nam quid profuit latroni in cruce? Nonne voluntas bona? Aut quid aperit celum nisi voluntas volendi bona et odiendi mala? Quid vero facit infernum nisi voluntas et affectus inordinatus? Numquid non Lucifer bene creatus fuit? Aut ego, ipsa bonitas et virtus, creaui aliquod malum? Nequaquam. Sed postquam Lucifer abusus est voluntate et mouit eam inordinate, factus est ipse inordinatus et ex mala voluntate malus. Propterea iste pauper stet stabiliter et non retrocedat.

Et cum ad patriam suam redierit, querat et audiat salubria anime sue a sapientibus et voluntatem suam submittat, et obediat magis consilio iustorum quam sue voluntati. Si/n/ autem interim morietur in via, erit ei, sicut dixi latroni: 'Eris mecum in paradiso.'"

Chapter 115 of 122