Caput 113
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quomodo vidit statum fratrum Aluastra, et sicut sponse ostensum est, ita euenit.
Cum domina staret orando rapta in spiritu, vidit domum quandam et super domum celum valde serenum. Cumque diligenter inspiciendo miraretur, vidit de domo columbas ascendentes et penetrare celum. Quas Ethiopes conabantur impedire sed non valebant. Subtus vero domum videbatur chaos, in quo sunt tres ordines fratrum. "Primi sunt simplices quasi columbe. Ideo faciliter ascendunt, quorum tibi nomina indicabo. Secundi sunt, qui veniunt ad purgatorium. Tercii sunt, qui iam alium pedem habent in mari et alium in tabulatu nauis. Quorum iudicium nunc appropinquat. Et vt scias et probes, vnus post alium cicius transibit, secundum quod nomina eorum exprimo tibi." Quod similiter contigit. Venit enim mortalitas et tulit, sicut predictum est, XXXIII fratres.
Chapter 113 of 122