Caput 112
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Maria certificat sponsam de prepucio Christi, quod diligenter seruabat et seruandum Iohanni euangeliste tradidit cum sanguine Christi, qui remansit in vulneribus Christi.
Maria ait: "Cum filius meus circumcideretur, ego membranam illam in maximo honore seruabam, vbi ibam. Quomodo enim ego illam traderem terre, que de me sine peccato fuerat generata? Cumque tempus vocacionis mee de hoc mundo instaret, ego ipsam commendaui sancto Iohanni, custodi meo, cum sanguine illo benedicto, qui remansit in vulneribus eius, quando deposuimus eum de cruce. Post hoc sancto Iohanne et successoribus eius sublatis de mundo, crescente malicia et perfidia, fideles, qui tunc erant, absconderunt illa in loco mundissimo sub terra, et diu fuerunt incognita, donec angelus Dei illa amicis Dei reuelauit. O Roma, o Roma, si scires, gauderes vtique, ymmo si scires flere, fleres incessanter, quia habes thesaurum michi carissimum et non honoras illum."
Chapter 112 of 122