Skip to the text

Caput 118

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Filius Dei consulit cuidam domine, scilicet filie beate Birgitte Katerine, volenti redire ad patriam, quod cum ea remaneat. Nam maritus eius in breui erat moriturus. Illam vero Christus vult ducere et reducere, quomodo sibi placet.

Filius Dei loquitur: "Consule illi domine, quod stet tecum ad tempus, quia vtilius est ei stare quam redire. Nam facturus sum ei, sicut pater facit puelle, que a duobus diligitur et petitur in coniugium, quorum alius est pauper et alter diues et ambo diliguntur a puella. Pater itaque prudens videt affectum virginis et pauperem ab ea diligi dat pauperi dona et vestes, diuiti vero coniungit filiam suam. Sic ego volo facere. Ista diligit me et maritum suum. Ideo, quia ego dicior sum et Dominus omnium, prouidere ei volo de donis meis vtilioribus sibi ad animam, quia placet michi cito vocare eum. Et infirmitas, qua laborat, signum est exitus sui. Decet enim tendentem ad Potentissimum raciocinacionem suam habere in manibus et a carnalibus esse expeditum.

Illam vero volo ducere et reducere ad sua, donec apta fiat ad opus, quod ab eterno presciui et ostendere ei michi placet." Aliquanto itaque tempore elapso, postquam beata Katerina vouisset cum matre sua Rome remanere, horrore inconsuete vite concussa memorque libertatis preterite multum anxia peciit a matre sua, vt ad Sueciam posset remeare. Matri vero eius pro hac temptacione in oracione existenti apparuit Christus dicens: "Dic virgini illi filie tue, quod facta est vidua. Et consulo, vt tecum remaneat, quia ego ipse volo sibi prouidere."

Chapter 118 of 122