Caput 120
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Caritas comparatur arbori, de qua omnes virtutes procedunt, inter quas obediencia primatum tenet.
Christus, filius Dei, loquitur: "Sicut arbor habet multos ramos, hii autem, qui sublimiores sunt, plus recipiunt de ardore et vento, sic est eciam de virtutibus. Caritas quippe est quasi arbor, de qua omnes virtutes procedunt, inter quas primatum tenet obediencia. Pro qua ego ipse Deus subire crucem et mortem non dubitaui. Ideo obediencia est michi placita sicut fructus suauissimus, quia sicut pax pacatissima, sic et homo ille est michi amicissimus, qui se ex humilitate aliis subicit et velle suum totum ponit ad manus aliorum. Ideo placet michi ad maiorem sui coronam et promerendam caritatem, quod domina ista obediat relinquendo voluntatem suam, quia Abraham ex voluntate sua factus est dileccior et Ruth in populo Dei clarior, quia voluntati proprie non obediuit."
Item loquitur Christus: "Non morietur ista, vt dixit medicus, sed viuet placito tempore, quia ego eam enutrire volo sub ascella dextre manus mee. Et dabo ei sapienciam, vt afferat michi flores dilectos et viuat ad honorem meum."
Chapter 120 of 122