Caput 104
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter beata Anna apparuit sponse et docet eam vnam oracionem specialem ad reuerenciam eius ad impetrandum prolem a Deo mulieribus coniugatis.
Sacrista monasterii Sancti Pauli extra muros Rome dedit sponse Christi reliquias de sancta Anna, matre domine nostre virginis Marie. Cum igitur domina cogitaret, quomodo eas reponeret et honoraret, apparuit ei sancta Anna dicens: "Ego sum Anna, domina omnium coniugatarum, que fuerunt ante legem. Ego eciam sum mater omnium coniugatarum fidelium, que sunt post legem, quia Deus voluit de generacione mea nasci. Ideo tu, filia, honora Deum isto modo: 'Benedictus sis tu, Ihesu, fili Dei et fili virginis, qui de coniugio Anne et Ioachim matrem tibi elegisti! Ideo propter preces Anne miserere omnibus, qui in coniugio sunt, vt fructificent Deo! Dirige eciam omnes, qui ad coniugium tendunt, vt in eis honoretur Deus!'
Reliquie vero mee, quas habes, erunt diligentibus in solacium, donec Deo placuerit eas alcius honorare in resurreccione nouissima."
Chapter 104 of 122