Skip to the text

Caput 110

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Audiuit sponsa Christi in spiritu, quid significant septem tonitrua et quare Iohanni preceptum fuit, vt tantum ea signaret et non scriberet et quod multis viuentibus, qui tunc erant, tonitrua venirent in Ecclesiam, vt multi optarent mori.

Quidam magister interrogauit a domina, quid significant septem tonitrua. Tunc domina rapta in spiritu audiuit a Christo: "Non credas, filia, quod in deitate mea aliqua temporalia cogitanda sunt, nec quod tonitrua vel venti vel creature insensibiles habent voces humanas. Sed Iohannes ex inspiracione mea vidit futura Ecclesie pericula sub speciebus corporalibus. Que si scripsisset ad certa tempora, auditores omnes horruissent et expectando pre timore dissoluti fuissent. Propterea preceptum fuit sibi, quod signaret, que vidit, sed non scriberet. Nam vbi aliquid signatur, signum est alicuius rei future incucientis timorem. Sic est et in vocibus tonitruorum, fulgurum et ventorum. Nam significabantur comminaciones tyrannorum conturbancium Ecclesiam meam, quas ita vehementes Iohannes videbat in spiritu, quod pocius erant signande quam scribende.

Sicut enim ille, qui scribit vel dicit vnam paruam parabolam grandia denotantem, vt audientes habeant occasionem timendi futura, sic ego ostendi futura sed non exposui, vt homines timeant et quia non erat tempus, vt frangeretur testa et eliceretur nucleus. Ideo ostendi futura sub obscuritate, quia prius debet parari vas, quam infunditur potus. Scito eciam, quod tanta tonitrua et fulgura venient in Ecclesiam meam multis viuentibus, qui nunc viuunt, quod multi optabunt mortem, et mors fugiet ab eis."

Chapter 110 of 122