Skip to the text

Caput 121

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus ostendit obedienciam esse virtutem, qua omnia imperfecta perficientur, et sine ea indiscrecio in conceptibus mentis oritur et sequuntur deuocionis diminucio et tribulacio frequenter mentis et corporis.

Christus loquitur: "Obediencia est virtus, qua omnia imperfecta perficientur et omnes negligencie extinguuntur. Nam ego Deus, pre omnibus perfectissimus et ipsa perfeccio, obediui Patri vsque ad crucem, vt ostenderem exemplo meo, quam placitum est Deo abnegare velle proprium. Sed multi non attendentes virtutem obediencie nec habentes zelum discretum sequuntur conceptum mentis sue, et sic modico tempore indiscrete affligunt carnem, vt longiori tempore sint inutiles sibi ipsis. Ex quo sunt Deo minus placentes et aliis onerosi. Cumque tales considerant defectus suos et retractare volentes priora, statim accedit rubor mentis dimittere incepta, et ex pertinacia non audent aggredi saniora. Ex talibus est iste homo, quem vides. Qui non attendit ad consilia probatorum virorum, nec attendit ad verba mea, que dixi: 'Nolo mortem carnis sed peccati.' Ideo timendum est ei, ne veniat in tribulacionem maiorem et defectum mentis.

Verumptamen, si obedierit sapientibus et submiserit animam suam a conceptibus propriis, duplicabitur ei corona et spiritualis deuocio augebitur in eo. Alioquin, sicut scriptum est, fiet ei: 'Venit homo et superseminauit zizania, et simul exorte spine suffocauerunt semen eius.'"

Chapter 121 of 122