Skip to the text

Caput 109

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei reprehendit quendam spiritualem dicens, quod non confidat de aliqua virtute sua et caueat a multiloquio et risorio et a leuitate morum; item quod accepcius est Deo, quod homo iuste viuat in mundo de suo labore quam in heremo vel religione sine caritate Dei.

Mater loquitur: "Vbi optimus est cibus, si infunditur in eo aliquid amaritudinis, vilescit. Sic, qualescumque et quantascumque virtutes aliquis habeat, si delectatur in aliquo peccato, non placet Deo. Ideo dic illi amico meo, quod, si desiderat placere filio meo et michi, non confidat in virtute sua aliqua eciam minima sed compescat linguam suam ab omni multiloquio et risorio et prohibeat mores suos ab omni leuitate. Nam ipse debet portare flores in ore, quibus alliciat insipidos ad fructum optimum. Si autem inter flores aliqua reperiuntur amara, vilescunt flores et fructus bonus non desideratur. Item dic ei, quod, sicut vir et mulier quandoque diligunt se propter solam corporis sustentacionem et sicut monachus quandoque est in monasterio propter corporale bonum, sic ille homo, quem ipse nouit, desiderat esse in monasterio, vt nichil paciatur contrarium, desiderat quoque esse pauper, vt nichil tamen ei desit.

Ideo dimittatur proprie voluntati, quia Deo est accepcius in mundo iuste viuere et laborare manibus quam in heremo vel religione stare sine Dei caritate."

Chapter 109 of 122