Skip to the text

Caput 105

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei confortat sponsam ad visitandum sanctuaria Rome dicens, quod maiores sunt ibi indulgencie, quam homines credunt. Quas sancti impetrauerunt suis precibus et proprio sanguine.

Mater loquitur sponse: "Cur sic turbaris, filia?" Respondit illa: "Quia, domina, non visito loca ista sancta, que sunt in Roma." Et mater: "Permittitur", inquit, "tibi visitare loca ista cum humilitate et deuota reuerencia, quia in hac Roma maiores sunt indulgencie, quam homines credere possunt. Quas sancti Dei glorioso sanguine suo et precibus a filio meo impetrare promeruerunt. Verumptamen, filia, non dimittas propter hoc scolas tuas in gramatica nec patris spiritualis tui tam sanctam obedienciam."

Chapter 105 of 122