Caput 106
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quidam simulans se mundum reliquisse et velle seruire Deo consuluit sponsam, in quo statu Deo seruiret. Cui Christus dicit, quod iste nondum transiuit Iordanem, idest nondum contempsit mundum perfecte et voluntatem suam, et ideo non audiet responsum secrete voluntatis Dei.
Quidam dicebat se velle seruire Deo et volens scire, in quo statu magis placeret Deo, consuluit sponsam desiderans habere diuinum responsum. De quo Christus loquens sponse dixit: "Iste nondum peruenit ad Iordanem et minus pertransiit, sicut scribitur de Helya, quod, transito Iordane cum peruenisset ad deserta, audiuit secreta Dei. Sed quis est Iordanis iste nisi mundus, qui fluit quasi aqua? Quia temporalia nunc ascendunt cum homine, nunc descendunt, nunc eleuant eum honore et prosperitate, nunc deprimunt aduersitate, et numquam homo est sine sollicitudine et tribulacione. Ergo, qui desiderat celestia, necesse est, vt ab animo omnes terrenas affecciones remoueat, quia cui dulcescit Deus, vere ei vilescunt terrena et caduca.
Sed hic homo nec dum ad hoc peruenit, vt omnia contempneret, ymmo adhuc voluntatem suam habet in manu sua. Ideo adhuc celestia secreta auditurus non est, donec perfeccius mundum contempserit et voluntatem suam dimiserit in manu Dei."
Chapter 106 of 122