Caput 119
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Communis status coniugii Deo placet, viduitas inuenit graciam sed virginitas perfectissima est.
Christus loquitur: "Communis laudabilis status acceptus est michi. Nam Moyses ductor populi mei placuit michi, quamuis vxoratus fuit. Sic et Petrus viuente vxore vocatus est ad apostolatum et in hoc placuit michi, quia a leuioribus ascendendum est ad perfecciora, populusque carnalis erudiendus fuit signis et operibus ad spiritualia percipienda. Sic eciam Iudith propter viduitatem et propter bonum viduitatis inuenit graciam in conspectu meo meruitque populo suo propter continenciam liberacionem. Iohannes vero, cuius custodie commisi matrem meam, non displicuit michi, quia virgo fuit, ymmo summe placuit, quia perfectissima vita est in carne non carnaliter viuere similisque vite angelice. Ideo et meruit custos fieri castitatis, et ei specialia signa ostendi caritatis. Sic eciam dico nunc. Viduitas huius domine plus placet michi quam coniugium, quia accepcior est michi vidua humilis quam virgo superba.
Et plus meruit Magdalena in humilitate et lacrimis, quam si fuisset in propria voluntate."
Chapter 119 of 122