Caput 116
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Simplicitas vix scientis Pater noster plus placet Deo quam prudencia superborum, et docta insipiencia per dileccionem seruat mandata, consilia, euangelica iura omnia et leges.
Quidam simplex, qui nesciuit plene Pater noster, quesiuit consilium anime a domina Birgitta. Cui Christus dixit: "Plus placet michi simplicitas anime simplicis huius hominis quam prudencia superborum, quia in illis est superbia elongans Deum a corde, in isto est humilitas introducens Deum in cor. Ideo dic ei, quod continuet opus suum solitum sicut hucusque, et habebit mercedem cum hiis, quibus dixi: 'Venite, qui laboratis, et ego cibabo vos pane eterno.' Nam si dixero ei, sicut dixi Iudeo petenti a me consilium fraudulenter: 'Serua', inquiens, 'mandata et vende, que habes', non potest sustinere, quia senectus non capit informacionem et paupertas non habet, quod vendat. Verumptamen homini tendenti ad eternam vitam necessaria sunt mandata, quia sine illis saluari non potest homo, dummodo tempus et copiam habet instruentis.
Istius vero hominis docta insipiencia et voluntas bona sic placet sicut illius vidue duo denarii, quos pretuli diuiciis regum. Nam ipse in sua insipiencia omnem habet sapienciam. Diligit enim corde me, sed vnde nisi ex Spiritu meo? Et hoc videtur sapientibus mundi insipiencia, non amare diuicias et nescire grandia loqui. Ideo dixi 'docta insipiencia', quia ipse a Spiritu meo didicit veram sapienciam, hoc est diligere Deum. Numquid non videtur tibi esse vere sapiens iste? Quia non scit nisi vnicum verbum, scilicet 'diligere'. Per hanc enim dileccionem ipse seruat omnia mandata legis Moysi, per hanc dat Deo, que Dei sunt, per hanc conseruat omnia consilia euangelii mei, per hanc seruat omnia iura et leges.
Per hanc diligit proximum, non concupiscendo aliena, ymmo nec nisi necessaria, nec rapiendo nec defraudando proximum. Per hanc memor est continue mortis sue et iudicii, quo apud me est iudicandus. Et ideo, qui voluerit venire ad me, non habet sollicitari de ignorancia legis, dummodo vti voluerit consciencia sua, que dicit hoc velle pati, quod facit alteri. Ad quid enim homo addiscit tot et tanta et tot reuoluit libros? Numquid ad seruiendum michi? Nonne magis propter curiositatem et deduccionem temporum et ostentacionem et velle magister vocari? Verumptamen vnusquisque stat in consciencia sua et ex ea iudicatur vnusquisque. Propterea, filia, quicumque ex perfecta fide et voluntate tria ista verba legit: 'Ihesu, miserere mei!' plus michi placet quam ille, qui milia versuum legerit sine attencione."
Chapter 116 of 122