Skip to the text

Caput 102

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus monet vnam infirmam, quod sit stabilis in paciencia, quia pro vtilitate sue anime ei dispensatur infirmitas. Et declarat, quod indulgencie ecclesiarum Rome maiores sunt apud Deum et vtiliores animabus, quam homines credunt.

Domina quedam de Suecia, cum longo tempore in Roma infirmaretur, dixit quasi subridendo sponsa audiente: "Fama", inquit, "est, quod in hoc loco est absolucio a culpa et a pena. Sed Deo nichil est impossibile. Penam enim experior ego." Tunc subsequente mane sponsa audiuit in spiritu vocem dicentem sibi: "Filia, hec mulier grata est michi, et quia deuote vixerat in se et quia filias suas enutriuit michi. Sed adhuc non tantam contricionem habuit in penis, quantam delectacionem habuit et habuisset in peccatis, nisi caritate mea refrenata fuisset. Ergo, quia ego Deus vnicuique prouideo in sanitate et in infirmitate, sicut vnicuique expedire video, ideo nec in minimis verbis ab aliquo irritari vel iudicari debeo, sed vbique timeri et venerari.

Dic eciam ei, quod indulgencie ecclesiarum vrbis Rome maiores sunt apud Deum, quam sonant, quia hii, qui perfecto corde veniunt ad istas indulgencias, non solum remissionem peccatorum habebunt sed eciam gloriam eternam. Nam homo, eciam si millesies se occideret pro Deo, non esset condignus ad minimam gloriam, que datur sanctis. Et licet homo non sufficit viuere ad tot milia annorum, tamen, quia pro infinitis peccatis infinita debentur supplicia, que homini impossibile est satisfacere et implere in hac vita, ideo propter indulgencias relaxantur multa, et grauissima pena et longissima commutatur in minimam. Et hii, qui habitis indulgenciis cum caritate perfecta et contricione vera decedunt de mundo, soluuntur non solum a peccatis sed eciam a penis, quia ego Deus non solum dabo sanctis et electis meis, que petunt, sed et duplicabo et centuplicabo propter caritatem.

Ideo moneas istam infirmam ad pacienciam et stabilitatem, quia ego faciam ei, quod vtilius sibi est ad salutem." Huius domine animam vidit sancta Birgitta ascendentem sicut igneam. Cui occurrerunt plures Ethiopes, a quorum conspectu anima quasi perterrita facta est et quasi tremula. Et statim videbatur quasi virgo pulcherrima venire ei in auxilium, que dixit Ethiopibus: "Quid vobis cum anima ista, que est de familia noue sponse filii mei?" Et statim Ethiopes fugientes sequebantur alonge. Cumque anima venisset ad iudicium, dixit iudex: "Quis respondebit pro anima ista et quis est aduocatus eius?" Et statim videbatur beatus Iacobus adesse dicens: "Ego, Domine, teneor respondere pro ea. Nam bis in magnis laboribus fuit ad memoriam meam. O Domine, miserere ei, quia voluit et non potuit."

Cui iudex: "Quid est, quod voluit et non potuit?" Cui Iacobus: "Voluit", inquit, "seruire tibi toto corde sed non valuit, quia infirmitate preuenta retardabatur." Tunc iudex ait ad animam: "Vade, quia fides tua et voluntas tua saluabit te." Et statim anima egressa est a conspectu iudicis exultans et quasi stella splendens omnibus astantibus dicentibus: "Benedictus sis tu, Deus, qui es et eras et eris, qui non amoues misericordiam tuam a sperantibus in te."

Chapter 102 of 122