Skip to the text

Caput 103

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Qualiter beatus Nicolaus in Baro ad sepulchrum eius apparuit sponse vnctus oleo, declarans ei de oleo manante de corpore eius et alia de suis virtutibus, dum viuebat, et de largiflua bonitate Dei ad suos electos.

Cum visitaret sponsa reliquias sancti Nicolai in Baro ad sepulchrum eius, cepit cogitare de illo liquore olei manante de corpore eius. Et tunc rapta extra se in spiritu vidit quandam personam vnctam oleo et flagrantissime odorantem, que dixit ei: "Ego sum Nicolaus episcopus, qui appareo tibi in tali specie, sicut dispositus eram in anima, dum viuebam. Nam omnia membra mea ita habilitata et flexibilia erant ad seruicium Dei sicut res vncta, que flexibilis est ad opus possidentis. Et ideo laus exultacionis semper erat in anima mea et in ore meo predicacio diuina et in opere paciencia propter virtutes castitatis et humilitatis, quas precipue dilexi. Sed nunc, quia in mundo multorum ossa arida sunt ab humore diuino, ideo dant sonum vanitatis et stridorem ex collisione mutua, et inhabilia sunt ad fructificandum fructum iusticie et abhominabilia Deo ad intuendum.

Tu vero scias, quod, sicut rosa profert odorem et vua dulcedinem, sic Deus corpori meo emanandi oleum singularem dedit benediccionem, quia ipse non solum honorat electos suos in celis sed et letificat et exaltat in terris, vt plures edificentur et participentur de gracia data."

Chapter 103 of 122