Caput 117
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Gloriosa virgo Maria inuocata eciam a vilissimis peccatoribus ministrat adiutorium, vt ostenditur in anima cuiusdam peccatoris participante de mensa pietatis eiusdem virginis.
Maria loquitur: "Nullus est tantus peccator nec in tam vili opere positus, quin, si inuocauerit me in adiutorium, ego iuuabo eum. Quod enim opus est vilius quam curare caput scabiosum? Si quis inuocauerit me, ego ministrabo adiutorium, vt mundetur. Quid vero vilius instrumento illo aut sordidius, quo crassitudo terre eicitur de stabulo super currum? Si quis inuocauerit me, ego iuuabo eum. Quid vero vilius est quam lauare plagas leprosi? Quicumque inuocauerit me, ego non dedignor tangere et vngere et sanare plagas suas." Respondit sponsa: "O sanctissima domina, scio, quia humillima et potentissima et benignissima es. Iuua animam illam, pro qua te tociens rogaui!" Respondit mater: "Illa anima tria habuit in vita sua. Voluit enim habere mundum, sed mundus noluit habere eum. Secundo dilexit carnem suam per incontinenciam, quia noluit venire ad coniugium.
Tercio minus dilexit Deum, quam debuit, licet stabilis in fide fuit. Ab hiis modo liberata est et iugiter participatur de scutella mense pietatis mee. Adhuc quedam restant perismata, a quibus purgata cicius liberabitur."
Chapter 117 of 122