Caput 107
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse, quod, sicut aquila ab alto custodit filios et succurrit eis in necessitate et periculo, sic ipse suis amicis in necessitatibus corporis et anime. Precipit eciam sponse, quod visitet corpus sancti Andree. Quem laudat Dominus hic, et visitantibus illum promittit misericordiam et graciam.
Filius loquitur sponse dicens: "Aquila videt ab alto, quis velit nocere pullis suis, et preuenit volatu defendendo eos. Sic ego prouideo vobis salubriora. Ideo dico: 'Expectate!' et iterum dico: 'Ite!' Sed quia nunc tempus est, ite ad ciuitatem Amalfie ad apostolum meum Andream. Cuius corpus fuit templum meum ornatum omni virtute. Ideo factum est ibi depositorium fidelium et adiutorium peccatorum. Nam qui fideli mente veniunt ad ipsum, non solum exonerantur peccatis sed et habundabunt consolacione eterna. Nec mirum. Nam ipse non erubuit crucem meam sed portauit hylariter. Ideo ego non erubesco audire et suscipere eos, pro quibus orat ipse, quia voluntas sua est voluntas mea. Cum vero fueritis apud eum, redite statim Neapolim ad natale meum."
Respondit sponsa: "O Domine, tempus nostrum transit et etas et infirmitas appropinquant et subsidium temporale minoratur." Cui Dominus: "Ego", inquit, "sum nature conditor, Dominus et reformator. Ego sum eciam in necessitatibus adiutor et defensor et distributor. Sicut enim, qui habet equum sibi carum, non parcit prato suo eciam delectabili, vt ibi equus pascatur, sic ego, qui omnia habeo nulliusque egeo et omnium mentes inspicio, inspirabo cordibus diligencium me, vt benefaciant desiderantibus me. Nam eciam non diligentes me ammoneo, vt benefaciant amicis meis, quatenus bonorum oracionibus meliores fiant."
Chapter 107 of 122