Articulus 1
De iis quæ ad episcopos specialiter pertinent.
OPORTET episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, pudicum, ornatum, hospitalem, doctorem; non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed suæ domui bene præpositum.1 Quemadmodum sanctus asserit Augustinus, duæ epistolæ Pauli apostoli ad Timotheum episcopum Ephesiorum, et una ad archiepiscopum Cretensium Titum, specialiter atque clarissime docent ea quæ ad vitam, statum et officium pertinent præsulum: qualiter debeant se habere circa se et circa subjectos, et qualiter diversos diversimode habeant informare. Hinc tres illæ epistolæ, secundum Augustinum, frequenter ac diligenter ab episcopis sunt legendæ, considerandæ efficaciterque implendæ.
Itaque quibus virtutibus oporteat episcopos specialiter decorari, a quibus item vitiis potissime debeant abstinere, docens Vas electionis: « Oportet », inquit, « episcopum », videlicet tam promovendum in præsulem, quam eum qui jam in episcopali est constitutus officio, « irreprehensibilem esse », utpote ab omni notabili mortalique vitio alienum, « sobrium, prudentem, pudicum, ornatum » eminentia morum, « hospitalem, doctorem; non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed suæ domui bene præpositum ». De iis possent in particulari multæ regulæ assignari de pertinentibus in speciali ad præsules : de quibus brevitati studens pertranseo, præsertim quoniam in opusculo de Vita et regimine curatorum omnia ista diffuse exposui. Breviter etiam exposui ea in tractatu de Regimine episcoporum, et item in libello de Officio archidiaconi.2 Verum hoc breviter est addendum, quod præfatæ virtutes pro maxima parte etiam ad unumquemque spectant Christifidelem : utpote esse ac vivere sine omni mortali peccato, « sobrium, prudentem » seu discretum, « pudicum, ornatum », id est morigeratum, « hospitalem ; non vinolentum, non percussorem, sed modestum ; non litigiosum, non cupidum », sed pacificum, pium et liberalem, et « suæ domui bene præpositum », id est suis domesticis exemplarem et bene eos regentem ac discrete corripientem.
Porro, quo status ac dignitas episcopalis est altior, et quo apostolicum ac divinum illud episcopale officium exstat præstantius atque sublimius, eo in cunctis prætactis virtutibus oportet episcopos esse perfectiores, et magis heroicos ac divinos, et in omni sapientia magis exuberantes ac splendidos : quatenus de plenitudine et redundantia suæ internæ perfectionis et opulentiæ spiritualis queant sibi commissis caritative liberaliterque communicare, influere, providere, ipsos indesinenter purgando, illuminando, perficiendo. Hoc quippe est justa et infallibilis regula, quod omnis præsidentia christiana, tam spiritualis quam civilis, potissime tamen spiritualis, quanto est major ac altior, latior atque præstantior, tanto requirit eminentiorem perfectionem gratiæ ac virtutum, sapientiæ ac prudentiæ splendorem præclariorem, inflexibiliorem justitiæ zelum, et constantiorem in omni bono stabilitatem. Hinc doctores concorditer asserunt, quod status episcopalis est status perfectionis jam acquisitæ, quemadmodum status religiosorum est status perfectionis acquirendæ : ita quod sicut religiosi ex suæ vocationis professione adstringuntur quotidie crescere et perfectioni obtinendæ studere, sic præsules ex sua vocatione et professione obligantur in omni virtute esse jam consummati. Ideo, sicut officium illud est prorsus dignissimum, ita revera et periculosissimum est; et sicut ineffabiliter meritorium est illud virtuose et debite adimplere, sic indicibiliter exstat damnabile in illo se negligenter, carnaliter et scandalizative habere.
Itaque episcopos oportet in termino excellentiæ esse maxime irreprehensibiles, sobriissimos, castissimos, spiritualissimos, morigeratissimos, prudentissimos, misericordissimos, exemplarissimos, summe pacificos, optime gubernantes, atque fraternæ correptionis præceptum sine personarum acceptione strenuissime adimplentes, conformiter cetera quæ ad eorum spectant officia, sublimiter observantes, ut quod ait in epistola prima ad Timotheum Apostolus, in illis impleatur : Esto (inquiens) exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate; attende lectioni, exhortationi et doctrinæ; noli negligere gratiam Dei in te; profectus tuus manifestus sit omnibus.3 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.4
Hæc et multa iis consimilia in epistolis illis contenta, ad omnem pertinent præsulem. Qui nequaquam terrena et temporalia debet spiritualibus ac divinis præferre, sed nunc unum, nunc aliud expedire : siquidem tam ad contemplativæ quam ad activæ vitæ opera, imo ad utriusque perfectionem tenetur. Exteriora vero et sæcularia debet, quantum fieri potest, aptis officiatis committere, seque in spiritualibus principaliter occupare; viros litteratos ac timoratos, adjutores idoneos, consiliarios providos, officiatos probos et condignos sibi assumere; ad divinæ pietatis immensitatem indesinenter confugere; considerationi communis boni cum vigilantia maxima omni hora intendere, et cum suis quotidie consilium tenere de reformatione lapsorum, de recuperatione perditorum, et de omni prosperitate salubri in statu spirituali ac sæculari; se ipsum quotidie examinare et coram Deo discutere; divini rigorem judicii sapienter ac profunde pensare, sicque ad exsequendum omne debitum suum, infatigabili caritate, sollicitudine, fidelitate jugiter laborare.
Postremo, de ceteris ad episcopos ex jure divino aut positivo pertinentibus, in Decreto et Decretalibus atque in Summis doctorum plurima continentur. Summe autem provideant, satagant et procurent ut archidiaconi sua officia debite exsequantur; religiosos etiam studeant reformare, et ipsos canonicos; et pro divino subsidio in horum expeditione, ferventissime, lacrimose ac jugiter orent. Sanctorum episcoporum virtutes sectentur et intueantur exempla. Tales olim fuerunt sancti episcopi. Unde et de S. Hugone Gratianopolitano narratur episcopo, quod dum electus esset in præsulem, et invenisset plebem prorsus incultam, rudem et induratam, clerum quoque totius ecclesiasticæ disciplinæ ignarum, in tantum quod sacerdotes in facie Ecclesiæ publice duxissent uxores, videns vir ille adhuc juvenis, utpote viginti septem annorum, se non posse humanis proficere viribus, toto corde confugit ad Deum, invocans eum pro conversione populi sibi commissi, in cilicio, jejuniis, abstinentiis, lacrimis, disciplinis et prostratione in terram assidua. Sicque Deus videns sancti juvenis caritatem, humilitatem, sollicitudinem, contulit ei gratiam magnam: ita quod cito ac insperate sanctus episcopus ille plebem suam ac totam diœcesim in spiritualibus ac sæcularibus reformavit.
Sit ergo episcopus in primis circa se ipsum sollicitus, custoditus ac timoratus, ut prætactis ornetur et abundet virtutibus. Secundo, circa suos domesticos: quos ita corripiat, hortetur, gubernet, ut sint virtuosi exemplaresque aliis. Etenim domus episcopi quasi in speculam atque in signum est posita, ita quod quidquid in ea fit, omnes sibi licitum arbitrantur, et quidquid inique agitur coram prælato, hoc ei est turpius, ac gravius damnabiliusque in ipsum redundat. Propter quod dixit Apostolus: Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.5 Tertio, circa suos officiatos, ut sint justi, prudentes, idonei. Quarto, circa collegia, et in primis circa canonicos suæ cathedralis ecclesiæ, ut caste, devote et exemplariter conversentur. Quinto, circa claustrales utriusque sexus, potissime circa quatuor Ordines qui sunt communes præsidentium adjutores, ut vere regulariter conversentur. Sexto, circa reliquum clerum, præcipue circa curatos, ut sacerdotaliter et pastoraliter vivant: quos per archidiaconos faciat debite visitari, castigari, regi ac custodiri. Septimo, circa plebem communem et ejus rectores, ne militares opprimant inferiores ac pauperes, sed circa subjectos pie, juste, prudenter et ædificative se habeant. De his multæ possent regulæ introduci; sed breviter tetigisse sufficiat modo quæ dudum in aliis opusculis descripta sunt copiose.
Postremo, quemadmodum Pontifex summus est non solum immediatus, supremus ac generalis totius universalis Ecclesiæ et universorum Christianorum præsul et pastor, verum etiam immediatus uniuscujusque Christiani prælatus; ita episcopus non tantum est communis omnium suæ diœcesis pastor ac præsidens, imo etiam cujuslibet eorumdem. Propter quod universorum ac singulorum curam gerere obligatur; et quod per se ipsum nequit peragere, debet per suos ministros, auxiliarios atque vicarios adimplere.6 Alioqui, nisi (quantum in se est) adduxerit fratrem et proximum suum etiam minimum secum ad veram salutem, non videbit faciem Christi judicis summi in jubilo;7 et quem nunc delectat esse judicem ac principem hominum, non delectabit in die judicii videre judicem Deum: imo, ut illuminatus testatur Gregorius, unusquisque prælatus toties ad apostasiæ culpam delabitur, quoties præesse hominibus delectatur. In talem præsulem ac pastorem redundant peccata universorum ac singulorum ejus regimini commissorum. — Si autem prædictis objiciatur, quod secundum ea unius et ejusdem Ecclesiæ particularis atque personæ plures essent immediati prælati, sponsi ac capita; respondendum, quod hoc non est inconveniens in diverso genere prælationis.
Footnotes
Chapter 11 of 35