Skip to the text

Articulus 2

De pertinentibus ad officium summi Pontificis.

Jer. 1, 10, 18. ECCE constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes, et ædifices et plantes.1 Ego quippe dedi te in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram, regibus et principibus et sacerdotibus, et omni populo terræ. Verba hæc ad litteram Jeremiæ dicta a Domino, allegorice exponuntur recte de Christo, tropologice vero art. præced. de summo Pontifice, quem (juxta prætacta) oportet in omni gratia, virtute, perfectione ac dono Spiritus Sancti tanto esse sublimiorem, ferventiorem magisque stabilitum, imo et semper amplius timoratum, custoditum, sollicitum, quanto præceteris universis major et clarior est prælatica dignitate, ecclesiastica auctoritate, atque latissima jurisdictione: quatenus totius Ecclesiæ bonum valeat procurare, promovere, conservare, perficere, et de suæ plenitudinis exuberantia universis communicare.

Ad ipsum spectat in primis ut se ipsum coram Deo quotidie in suo secreto recolligat, et cum diligentia summa examinet ac scrutetur qualiter in omnibus coram Altissimo conversetur, ad quid ex suo pontificio obligetur, qualiter impleat ea; deinde consideret quid sibi restet agendum, qualiter stet in Ecclesia tota sibi commissa: sicque suum defleat imperfectum, divinum totis præcordiis imploret auxilium, atque pro communi dominici ovilis profectu oret indesinenter.

Consequenter, sicut præcedenti est tactum articulo de pertinentibus ad unumquemque episcopum, proportionaliter dicendum est de spectantibus ad summum Pontificem: ut in primis sui officii debitum in suis exsequatur domesticis, et majoribus illis prælatis; et sicut de Saul legitur primo Regum, quod quemcumque vidit in populo suo virum fortem et aptum ad prælium, illum sibi in adjutorium associavit ac sumpsit, sic Dominus apostolicus totius Ecclesiæ sapientiores, virtuosiores ac magis idoneos ad se vocet, sibi associet, et eis prout fuerint digni committat officia; horum in cunctis utatur consilio, fulciatur auxilio, et consulat, conferat ac pertractet quotidie cum eisdem de pertinentibus ad totius Ecclesiæ reformationem, tuitionem, profectum, custodiam et salutem, quemadmodum primo Machabæorum de Romanis adhuc gentilibus recitatur: Curiam sibi fecerunt, et consulebant quotidie viri trecenti viginti, consilium semper agentes de multitudine pro communi bono, ut quæ digna sunt gerant; et non est invidia neque zelus inter eos.2

Insuper, specialiter valde spectat ad Præsulem summum inquirere qualiter episcopi conversentur, et quos perceperit esse carnales, negligentes, inexemplares, acriter increpet, fervide exhortetur, et omni modo sibi possibili, per scripta, per legatos seu aliis modis reformare conetur; et nisi se emendaverint, de sua eos statione expellat, et de ministerio quo sunt indigni, deponat, quemadmodum quidam sancti Pontifices summi egisse leguntur. Præterea summam adhibeat curam ut idonei, non alii, ad ecclesiasticas promoveantur dignitates, præsertim ad præsulatum et archidiaconatum, prohibeatque episcopis pueros ob generis claritatem et carnis propinquitatem ad tam divina promovere officia. Præterea circa parochianos suos Romanos sit vehementer sollicitus, si forte et ipsi audiant et quiescant:3 quia non est im-

1 Reg. xiv, 52.

1 Mach. viii, 15, 16.

Ezech. u, 5, 7.

Luc. 1, 37. possibile apud cœlestem medicum omne verbum.

Postremo, ut hæc omnia expeditius impleantur, et infidelibus efficacius resistat, libenter suis temporibus synodum celebret generalem, cunctis infirmis et spiritualiter mortuis instar piissimi patris ac medici condoleat intime, totoque posse succurrat per se et per suos celerrime. Immensitatem quoque advertat sui periculi, nisi officii sui satisfecerit debito; et pacem atque concordiam inter principes pro posse procuret; et timeat ne sibi dicatur a Christo quod tertio Regum quibusdam impiis regibus Israel desuper legitur dictum: Quoniam exaltavi te de pulvere, et constitui te regem super populum meum Israel, tu autem nequiter et indigne egisti, et peccare fecisti populum meum; idcirco demetam posteriora tua, et peribis.

II Reg. XVI, 3.

Footnotes

  1. Jer. i, 10, 18. ↩

  2. Luc. i, 37. ↩

  3. Ezech. ii, 5, 7. ↩

Chapter 12 of 35