Skip to the text

Articulus 18

De moribus nobilium.

NOBILIS in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.1 De diversis moribus hominum diversorum in libris Politicorum tractat Philosophus. Denique, quamvis idem homo sit nobilis et dives ac potens, alios tamen habet mores in quantum nobilis, alios in quantum dives, et alios in quantum potens. Item, idem homo alios habet mores in adolescentia, alios in juventute, alios in senecta. Sicque mores in hominibus diversificantur dupliciter, utpote ab ætate et a fortuna; cujus bona sunt nobilitas generis, opulentia et potentia: non quod hæ providentiæ non subsint divinæ, sed quod substernuntur mutabilitati assiduæ instar fortunæ, et ob causam subtiliorem alibi introductam, quæ nequit intelligi nisi sciatur quid fortuna, quid casus sit.2

Præterea, prædicatori verbi cœlestis expedit scire diversos diversorum hominum mores, ut sciat qualiter quoslibet ac diversos diversimode debeat informare, quatenus bonos mores ad quos apti sunt, studeant in se excolere, perficere, stabilire, malos vero mores eradicare conentur.

Itaque de moribus nobilium personarum sit hæc regula prima:

REGULA PRIMA.

Nobiles communiter ex ingenita dispositione exsistunt magnanimi.

Ut enim ait Philosophus, nobilitas est virtus generis. Hinc etenim homines nobiles appellantur, quoniam ex honorabili genere prodierunt. Genus quoque honorabile nuncupatur, si ex antiquis diebus præsides et insignes sunt exorti ab eo. Porro ad dignitates atque officia solent divites promoveri: idcirco nobilitas dicitur opulentia antiquata. Unde conspicimus, quod dum nobiles personæ incipiunt depauperari, incipiunt et ignobilitari. Verumtamen nobilitas ista specialiter atque præcipue esse videtur ingenita quædam probitas et magnanimitas cordis. Dispositionem etenim corporis dispositio animæ sequi solet.

Verumtamen magnanimitas ista ingenita, quamvis sit dispositio ad virtutem, et ipsa magnanimitas præclara sit virtus, similitudinem tamen habet in actibus suis cum animositate; et nisi nobiles in humilitate se exerceant diligenter, mox ad superbiam multiplicem delabuntur. Denique, nisi sint vere sapientes et desuper illustrati, suam carnalem nobilitatem nimis appretiantur, et ob eam se erigunt ac præferunt illis qui in charismatibus gratiæ et spiritualibus donis, aut etiam in naturalibus, multo digniores sunt ipsis. Imo comparatione sapientiæ ac virtutum, nobilitas carnis modici est momenti. Admonendi ergo sunt nobiles ut ista pensantes, humilient semetipsos, et pauperes ac devotos præferant sibi in cordibus suis, veramque magnanimitatem ac probitatem jugiter amplectantur, vitiorumque sordes et vitam degenerem ac brutalem abhorreant, atque in præclaris operibus sublimiterque virtuosis exerceant se strenue, sicut filia regis sancto fertur dixisse Georgio: O bone juvenis, ut video, magnanimus es tu et cordis magnifici.

REGULA II.

Personæ nobiles communiter exstant magnificæ, hoc est ex naturali dispositione ad sumptus magnos et ad opera eminentia inclinatæ.

Imo in iis suos frequenter conantur parentes excedere, sicut et illis nobiliores censentur : quoniam proles ex utroque parente nobilitatem sortitur, et quo ista nobilitas per plures successiones diffunditur, eo fit major.

Verum ex magnificentia ista nobilium multoties multa mala sequuntur, dum propriis bonis dilapidatis, aut partim deficientibus, vel minus sufficientibus reputatis, aliorum bona invadunt, aut dum inferiores ad expensas inducunt superfluas. Admonendi sunt ergo ut discretione regantur temperantiamque observent, et non nisi exigentibus rationabilibus causis excellentias quærant prætactas loco et tempore opportuno, imo omnem magnanimitatem et magnificentiam suam juxta evangelicæ legis præcepta gubernent ac moderentur : pensantes quod arcta sit via vitæ et angusta porta salutis ; et quod ait Salvator : Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi ; itemque : Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; atque quod ait Apostolus : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Denique, quidam potentissimi reges et Imperatores gentiles leguntur valde sobrii exstitisse, sicut de Octaviano narratur imperatore quod modicissimi cibi fuit et vulgaris, panem, pisciculos, caseum bubalinum ac virides ficus cupiens et manducans.

REGULA III.

Nobiles communiter sunt industrii, dociles et capaces.

Etenim ab infantia diligentius instruuntur, et inter nobiles expertos et morigeratos conversantur : sicque verentur et erubescunt se imprudenter habere, et actus suos considerant, ac circumspecti esse assuescunt. Hinc principes vigilantissime current ut proles eorum ab idoneis instruantur magistris, nec ab adulatoribus atque lusoribus seducantur.

REGULA IV.

Nobiles communiter sunt affabiles, sociales, politici.

Et hoc sequitur ex prædictis : quoniam ab infantia inter curiales nutriuntur, et instruuntur qualiter se debeant aliis applicare, et in medio hominum conversari, seque amabiles ac venerabiles aliis exhibere. Attamen immoderatam familiaritatem ad inferiores, quæ parit contemptum, vitare debent.

Insuper ex præhabitis innotescit, quod nobiles communiter sunt ceteris audaciores, in armis agiliores. Imo, ut ait Albertus in libro de Laudibus beatissimæ Virginis, frequenter contingit quod filius regis aut principis, quamvis phlegmaticæ complexionis, sit magis audax et probus quam filius rustici, quamvis sanguineus.

Verumtamen mores ii, quamvis ad virtutes disponant, faciliter tamen et frequenter in vitia magna degenerant, ita quod nobiles tam se ipsos quam suos subditos et adjutores in grandia præcipitant mala, pericula, bella ac damna.

Hinc quoque tres ponuntur vituperabiles nobilium mores. Primo, quod sunt nimis ambitiosi, et quanto plus honorantur, tanto ad majores anhelant honores : quemadmodum qui ditari et voluptuari incipiunt, ad divitias atque delicias magis quam ante adspirant. Informandi sunt ergo ut divini rigorem judicii advertentes, suas dignitates atque officia non reputent nisi servitutes ac onera, et quanto ob suam eminentiam amplius honorantur, tanto æternaliter graviorem sustinebunt confusionem et pœnam, nisi secundum mensu-

Matth. vii, 14.

Luc. xxi, 34.

Ibid. vi, 25.

Galat. v, 24. ram suæ dignitatis sint justæ ac virtuosæ conversationis. Denique revera omnes dignitates, prælationes et præsidentiæ populi christiani sunt servitutes ac onera : quia ad commodum et profectum subditorum finaliter ordinantur, et ad multa obligant eos qui præsunt. — Secundo nobiles communiter aspernantur suos progenitores : quia, ut tactum est, reputant se illis nobiliores. Sed istud est valde perversum : quoniam quantumlibet fuerint nobiliores, tamen jure naturali et divino ac humano tenentur honorare parentes, et ipsis debitam reverentiam deferre. — Postremo, quum sint communiter ambitiosi, faciliter irascuntur, indignantur : imo et parvam injuriam reputant gravem, et sæpe pro parvis causis movent litem et pugnam, sicque suos subjectos diversis exponunt periculis.

Itaque qui carne sunt nobiles, studeant mente nobiles esse, vitam bestialem, carnalem, Deo rebellem semper vitando, et divinis obediendo præceptis : quia nil vilius, nil ignobilius quam vitiis ac diabolo deservire, nec Deo debitam reverentiam exhibere. Propter quod ipse primo Regum testatur : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum ; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.3 Hinc, sicut nobiles volunt sibi a suis subditis reverenter serviri prompteque obediri, ita et ipsi Deo omnipotenti, incomparabiter honorando, humili mente ac prompto animo obsequantur et in cunctis obediant.

Footnotes

  1. Prov. xxxi, 23. ↩

  2. Cf. t. V, p. 67 B et s.; XXVI, p. 169 C' et s., 563 D' et s. ↩

  3. I Reg. II, 30. ↩

Chapter 28 of 35