Skip to the text

Articulus 6

De iis quæ statum, vocationem et professionem religiosorum concernunt.

Jacob. 1, 27. RELIGIO munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est: immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Quam mirabiliter sancta, fervida et sincera fuerit conversatio primitivæ Ecclesiæ sub Apostolorum regimine, confestim misso desuper Spiritu Sancto, quando credentibus omnia erant communia, multitudinisque credentium erat cor unum et anima una,

Ibid. 11, 42. erant quoque perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis atque assidua oratione, in Actibus recitatur Apostolorum. Porro, dum fidelibus undique multiplicatis, vita illa communis ab universitate credentium non posset servari, cœperunt nonnulli, viventibus adhuc gloriosis et sanctis Apostolis, vitam illam communem inter se seorsum resumere, renovare, et cum multis additionibus juxta evangelica Christi consilia continuare, viventes in omnimoda castitate, paupertate, obedientia, cum dira ac ardua corporis afflictione in multis et magnis vigiliis, jejuniis, abstinentiis et disciplinis; orationibus quoque, psalmodiis, meditationibus, lectionibus, contemplationibus die ac nocte ultra vires vacabant humanas: quemadmodum etiam Philo disertissimus Judæorum, et B. Hieronymus in libro de Viris refert illustribus.

Porro taliter conversantes, ab ipsis Apostolis et apostolicis viris nominati sunt monachi, quasi custodes unius, et uni summo bono jugiter intenti. Ab aliis vero dicti sunt famuli Dei, propter assiduum et eminenter devotum purumque famulatum quem die ac nocte Deo alacriter exhibuerunt, prout in libro de Ecclesiastica hierarchia divinus Dionysius protestatur, ubi et de institutione, ritu et consecratione monachorum, atque de rationibus eorumdem, devotissime tractat.1 Demum, ut refert ibidem, monachorum non est alios purgare, illuminare, perficere; sed inter eos quorum est purgari, illuminari ac perfici, sunt supremi.

Ex monachis illis prodiit omne genus monachorum et religiosorum, de quorum conversatione postmodum aliqui sancti Patres varias regulas conscripserunt, diversasque religiones ac Ordines instituisse noscuntur: ut beatissimus pater Antonius, sanctus quoque Pacomius, qui privilegio singulari, regulam de cœlo allatam ac cœlitus scriptam et divinitus datam, de manu recepit angeli sancti; sanctus item Basilius, sed et sacratissimi viri Hieronymus, Augustinus, Benedictus, ac alii quidam. Præterea instituti sunt Ordines quatuor sancti, quibus concessum est privilegio speciali, prædicare et pastoribus cooperari, confessiones audire, alios purgare, illuminare, perficere. Fuerunt etiam sacratissimi eremitæ et præclarissimi anachoretæ, vitam prorsus angelis proximam, segregatam solitariamque ducentes.

Denique, omnibus religiosis et monachis in cœnobiis vitam ducentibus commune est tria substantialia vota emittere, per quæ ad tres virtutes præcipue se adstringunt professione seu promissione solenni, puta ad obedientiam, castitatem et paupertatem: inter quæ vota, obedientiæ votum est principale, deinde votum castimoniæ, et tertio votum paupertatis. Itaque ad hæc tria omnes principaliter obligantur in quantum religiosi seu monachi. Deinde in quantum religiosi et monachi tenentur ad observantias alias regulares, secundum quod illæ magis aut minus districte præcipiuntur in regulis aut statutis: in quibus etiam aliqua continentur non per modum præcepti, sed documenti sive consilii. Porro in quantum sunt sacerdotes aut diaconi, obligantur jure divino ad præfatas virtutes, quæ juxta præallegata ex verbis Apostoli, ad sacerdotes atque diaconos specialiter spectant. At vero solennis illa professio vehementissime obligat, et multo plus quam simplex præceptum aut Ecclesiæ mandatum.

Hinc innotescit, quod sicut vita religiosorum vere regulariter conversantium, est optima et maxime meritoria; sic vita vel potius mors religiosorum et monachorum ita vocari indignissimorum, sua vota non observantium nec regulariter conversantium, pessima est et extreme damnabilis. Tales quippe quotidie incidunt enormissima scelera, sua solennia vota violando assidue. Nempe, ut ait Philosophus, unitas motus seu actionis attenditur ex unitate temporis, unitate mobilis et unitate termini ad quem. Ideo quotiescumque aliqua re utuntur ut propria, votum violant paupertatis; et quotiescumque agunt aut concupiscunt contra castitatem, in opus aut in delectationem consentientes, toties votum castitatis transgrediuntur; similiter quoties mente, verbo aut opere contra veram obedientiam veniunt, contra obedientiæ votum agunt. Ecce qui semel in mundo perjurant, aut promissionem, quamvis terrore seu violentia extortam, non implent, infames et sine honore redduntur: quales ergo sunt coram Deo infelicissimi atque vilissimi isti, qui solennia sua vota omnipotenti Deo sponte oblata toties prævaricantur?

Postremo, in his specialissime, imo enormissime rei sunt religiosi Ordinum mendicantium regulariter non viventes, proprietarii, lubrici, inobedientes: qui eo ipso quo aliis prædicare præsumunt, et ea quæ docent, non implent, valde peccant mortaliter; et maxime illi qui publice irregulariter conversantur et malæ sunt vitæ: qui eo ipso quo tam indigni sunt publice evangelizare et hierarchizare, et ea quæ verbis docent et asserunt, operibus negant ac destruunt, prorsus mortaliter valdeque damnabiliter peccant; imo et intentionem ac veritatem sacræ Scripturæ, quantum in ipsis est, cassant, evacuant et conculcant, quum plus sit opere affirmare quam verbo tantum, sicut S. Thomas super quartum Sententiarum declarat atque fatetur.2

Quæ autem hic dicta sunt de religiosis et monachis, de monialibus quoque proportionaliter sunt sumenda.

De prælatis etiam religiosorum est manifestum quod in omni virtute, perfectione et observantia regulari tenentur eminenter fulgere, et sibi commissis exemplares consistere. Quales sunt ergo illi prælati, imo Pilati, et ipso Pilato inexcusabiliores, qui reformationi suæ ac suorum conventuum renituntur? in quos certum est universa subditorum facinora redundare. Hinc innotescit quam vere disseruit Augustinus: Sicut non vidi meliores his qui in cœnobiis profecerunt, ita non vidi pejores his qui inibi defecerunt. Imo quo aliqui altioris sunt ordinis, eo in graviora (justo Dei judicio permittente) crimina delabuntur, dum ea quæ ordinis sui sunt, adimplere non enituntur.

Hæc de concernentibus specialiter clerum ecclesiasticasque personas tetigisse hoc loco sufficiat. Consequenter de per tinentibus specialiter ad sæculares ac laicos disseretur.

Footnotes

  1. cap. vi. ↩

  2. dist. xix. ↩

Chapter 16 of 35