Skip to the text

Articulus 16

De iis quæ specialiter pertinent ad judices.

NOLI quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.1 Virtus, ut ait Augustinus, est bona qualitas mentis, qua nullus male utitur. Ideo omnis actus qui elicitive ex virtute procedit, est bonus atque laudabilis. Et si ex caritate imperative nascatur, est meritorius vitæ æternæ. Etenim sine caritate nihil est ita meritorium et Deo acceptum. Denique dictum est quod finis juris civilis ac regiminis sæcularis sit ordinandus ad divini juris ac spiritualis regiminis finem, qui est vita æterna. art.præced.

Itaque ad hoc quod principes, rectores ac judices Deo acceptabiliter ac meritorie præsint, regant ac judicent, primo exigitur ut in caritate, id est in spirituali Dei et proximorum amore, consistant. Ad quod ad minus exigitur ut non solum immunes sint ab omni amore carnali et privato prædominante ac odio, sed ab omni quoque mortali peccato. Si autem quæratur quid sit ex caritate præesse, regere, judicare; dicendum quod hoc nil aliud est nisi ut servus Dei intuitu et affectu complacendi Altissimo et honorandi eum in omnibus, in se ipso ac subditis, ad gloriam ejus et ad prosperitatem ac pacem communitatis, imo finaliter ad obtinendum salutem æternam sibi ac subditis, exerceat hos actus. Taliter ergo suam dirigat atque rectificet intentionem et actionem omnis præsidens et rector et judex: alioqui in exercitiis et laboribus sui officii non solum nil gratiæ ac gloriæ promerebitur, imo etiam damnationem sibi æternam mercabitur: et hoc ex dictis in præcedenti libro evidenter jam patuit.2

Secundo exigitur ut judex seu rector publica auctoritate fungatur, jurisdictionemque habeat super eum quem judicat: ut sit legitimus, non usurpatus legis minister, nec alienam in messem præsumat suam mittere falcem. Per hoc Pilatus conabatur evadere judicationem de Christo, ad Herodem mittens eumdem, de cujus potestate seu territorio exstitit Christus.3 Unde primo narratur Machabæorum, quemadmodum Romani scripserunt sibi subjectis ut Judæos pestilentes ad ipsos confugientes transmitterent Simoni principi sacerdotum, quatenus secundum legem Dei sui puniret illos.4

Tertio requiritur ut judex secundum juris tenorem, ordinem et processum ferat judicium, hoc est secundum allegata et probata, et modum legitimum, seu juxta consuetudinem rectam et approbatam. Hinc, sicut in Actibus legitur, judex dixit pro Pauli defensione Judæis: Non est consuetudo Romanis aliquem damnare hominem, priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi se accipiat ad abluenda crimina quæ ei objiciuntur.5 Hinc idem gloriosus apostolus Paulus principi Judæorum ipsum injuste percuti præcipienti, ex inspiratione divina ac zelo justitiæ respondit : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens secundum legem me judicas, et contra legem me percuti jubes ?6

Quarto requiritur ut judex sit constans, ita ut sedens pro tribunali, non cedat multitudini male motæ, nec importuno clamori. Propter quod Deus per Moysen jussit: Non sequaris turbam ad faciendum malum, nec in judicio acquiesces sententiæ plurimorum, ut a vero devies.7 Contra hoc egit Pilatus, qui Christi innocentiam sciens, evadendique viam habens, cessit clamoribus Judæorum.8 Quocontra sanctus Job fassus est : Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea; justificationem quam cœpi tenere, non deseram.9

Quinto exigitur ut nequaquam acceptor sit personarum, sed causas consideret, non personas; nec unum palpet, portet, excuset audiatve præ alio. Ait quippe Ambrosius : Maximum crimen in præsidentibus est quod attendunt personas, non causas. Unde et in Deuteronomio Moyses constitutis a se et sub se præcepit judicibus :10 Ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam. In hoc igitur judex homo conformet se judici Deo, de quo princeps testatur Apostolorum :11 In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus. Est demum acceptio personarum directe contraria distributivæ justitiæ, qua unicuique tribuitur secundum dignitatem, dispositionem ac merita sua : idcirco ex suo genere est mortale peccatum. Talem se voluit Saul rex exhibere, dicendo : Si per Jonathan filium meum factum est malum hoc, absque retractatione morietur.12

Sexto oportet ut judex nequaquam sit levis ad credendum, præsertim accusantibus alios : imo veritatem inquirat, testes (si videtur) examinet, et omnem suam diligentiam faciat ad cognoscendum quod verum est, prout sanctus Job, plurimorum judex ac testis, de se ipso fatetur :13 Causam (inquiens) quam ignorabam, diligentissime investigabam. Maxime quoque observandum est hoc in accusatione enormium scelerum, nisi evidentia facti aut publica diffamia locum suppleat accusatoris. Hinc in Genesi Judex altissimus per modum non credentis, et veritatem per se ipsum scrutari volentis, loquitur. Abrahæ de Sodomitis : Clamor Sodomorum multiplicatus est; descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non.14 Hæc credendi facilitas in principibus et judicibus cunctisque præsidentibus est vehementer periculosa, et plurimum etiam innocentium ac pauperum oppressiva, sicut et de hoc multa scribit S. Bernardus ad Eugenium Papam. Quod et Assuerus rex expertus, ait : Quidam aures principum simplices et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.1516 Sic iniquus Siba decepit David regem cito et incaute credentem, accusans bonum illum Miphiboseth. Hinc in Ecclesiastico habetur :17 Qui credit cito, levis est corde, et minorabitur. Salomon quoque in Proverbiis :18 Innocens (inquit) credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos.

Septimo est necesse ut judex tam justus ac timoratus consistat, ut nulla passione, hoc est, nec timore, nec cupiditate, nec amore, nec odio, declinet a vero et recto judicio, imo potius velit omne perpeti damnum ac mori, quam æquitati et veritati contrariari. Ideo Moyses dixit : Non accipies munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.19 Hinc in Ecclesiastico legitur :20 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi frenum in ore, avertunt correptiones eorum.2122 Refert sanctus pater Bernardus libro de Consideratione de quodam legato, quod in suo itinere accepit a quodam equum, quo eguit. Paulo post collator equi pro causa sua accessit legatum tanto fidentius quanto recentius dederat ei equum. Cui legatus : Nesciebam, inquit, te causam habere; ecce in stabulo stat equus tuus, recipe illum. Denique Cambyses rex Persarum unum ex suis judicibus fecit vivum excoriari, quoniam quemdam ex odio judex ille damnaverat. Cujus etiam judicis cutem fecit superponi judiciariæ sedi in qua filius illius excoriati sedebat ad judicandum, ut mortem patris sui rememorando, injustum vitaret judicium.

Octavo necesse est ut in judicando non sit nimium compassivus. Nempe per Moyssen Dominus ait:23 Pauperis non misereberis in judicio. Verumtamen judices exhibere se debent pios pauperibus judicando, quantum valent sine alterius partis præjudicio et absque derogatione justitiæ. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: In judicando esto pupillis quasi pater. Unde sanctus Job protestatur:24 Quum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.25 Vehementer ergo damnabiles sunt, qui miserabilibus personis, videlicet orphanis, pupillis, viduis, pauperibus, tristibus et afflictis, præbent se duros aut asperiores quam magnis, divitibus atque potentibus. Ideo Salomon loquitur: Non facias violentiam pauperi, neque conteras egenum in porta, id est in loco judicii:26 quia in portis olim judices residebant, ut ab omnibus facilius haberentur.

Postremo, sunt alia quædam quæ ad judicem spectant et exiguntur ad hoc quod dignus sit judicare, videlicet bonitas vitæ: quia indignus est alios judicare, qui in eisdem aut majoribus est peccatis de quibus judicat alios; et rursus, quoniam nemo est prudens nisi virtuosus: prudentia autem ad judicem præcipue pertinet, sicut justitia, ut ostensum est supra. Item, judicis est non admittere preces in præjudicium alterius partis aut æquitatis.

Footnotes

  1. Eccl. vii, 6. ↩

  2. art. v. ↩

  3. Luc. xxiii, 7. ↩

  4. 1 Mach.xv, 21. ↩

  5. Act. xxv, 16. ↩

  6. Act. xxiii, 2, 3. ↩

  7. Exod. XXIII, 2. ↩

  8. Matth. XXVII, 18-26. ↩

  9. Job XXVII, 5, 6. ↩

  10. Deut. I, 17. ↩

  11. Act. X, 34. ↩

  12. I Reg. XIV, 39. ↩

  13. Job XXIX, 16. ↩

  14. Gen. XVIII, 20, 21. ↩

  15. II Reg. XVI, 1-4. ↩

  16. Esther XVI, 6. ↩

  17. Eccli. XIX, 4. ↩

  18. Prov. XIV, 15. ↩

  19. Exod. XXIII, 8. ↩

  20. Eccli. XX, 31. ↩

  21. avertit ↩

  22. mutus ↩

  23. Exod. xxiii, 3. ↩

  24. Eccli. iv, 10. ↩

  25. Job xxix, 25. ↩

  26. Prov. xxii, 22. ↩

Chapter 26 of 35