Articulus 7
De concernentibus conjugatos, et qualiter vir se habere debeat erga suam uxorem.
HONORABILE connubium et torus immaculatus.1 Conjugium contracturi in primis tenentur ipsum Matrimonii sacramentum cum reverentia et devotione suscipere ac subire, exemplo junioris Tobiæ, qui dixit conjugi suæ: Filii Sanctorum sumus, ita conjungi non debemus sicut gentes, quæ Deum ignorant.2 Sacramenta namque evangelicæ legis sunt gratiæ contentiva et collativa, ac contra morbum peccati sunt instituta. Quumque matrimonium sit legis evangelicæ sacramentum, continet gratiam per quam conjugati actus ad copulam conjugalem et ad suum statum spectantes, exsequi valent decenter et sine peccato: quæ etiam gratia est fomitis et carnalis concupiscentiæ debilitativa ac repressiva, atque a fornicationis et adulterii crimine præservativa. Hinc novi Testamenti sacramenta recte vocantur medicinalia vasa.
REGULA PRIMA.
Ne itaque connubium inituri obicem ponant infusioni susceptionique gratiæ hujus, debent ante matrimonii contractionem et antequam consecrentur ac benedicantur, conscientias suas discutere ac purgare et confiteri, sicque cum Dei timore contrahere, non desiderio voluptatis, sed potius amore prolis procreandæ atque ad Dei obsequium educandæ, in qua christiana fides ac religio augeantur; et item, ne in illicitas ruant carnales commixtiones, quoniam matrimonium non solum est institutum in officium naturæ, ad quod etiam ante primorum parentum transgressionem exstitit institutum, sed item in remedium culpæ, post illius peccati commissionem et naturæ infectionem. Hinc bonus et obediens junior ille dixit Tobias: Domine, Deus patrum nostrorum, tu scis quoniam non luxuriæ causa accipio sororem (id est conjugem) meam, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.3 Unde et Raphael angelus loquens Tobiæ: Audi (inquit) me, et ostendam tibi quibus prævalere potest dæmonium. In eos quidem qui conjugium ita suscipiunt, ut suæ libidini vacant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet super eos dæmonium potestatem. Tu autem accipies conjugem cum timore Dei, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut benedictionem in filiis consequaris.4
Itaque conjugati conscientias suas examinent, et si fuerint recordati se absque confessione prævia contraxisse, nec tam sincera convenisse intentione, de suis pœniteant culpis, omissa recuperent, ac recta deinceps intentione in suo perseverent conjugio.
REGULA II.
Maritus suæ uxori, secundum Scripturas, tenetur octo impendere.
Primo quippe tenetur eam magno et speciali amore diligere, et tanto plus, quanto est magis unum cum ea, et rursus quo inter ipsos est major communio, major associatio, et quo magis sibi invicem cooperantur, ac magis in uno affectu conveniunt. Porro inter maritum et conjugem suam est unitas atque identitas tanta, ut dicat Scriptura: Erunt duo in carne una. De quibus Christus testatur:5 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Maxima quoque est inter ipsos communicatio, quum corpus unius sit in potestate alterius, et econtra. Estque eis una domus, una mensa, unus lectus, una possessio, eadem proles, et cooperatio atque subventio mutua in labore, provisione ac necessariorum procuratione. Hinc dixit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam.6
Secundo vir tenetur conjugi suæ informationem in moribus, ac in dubiis cognoscendis, directionemque in agendis. Vir enim, secundum Apostolum, caput est mulieris, quemadmodum Christus Ecclesiæ.7 Propter quod denuo loquitur: Si mulieres aliquid discere volunt, domi viros suos interrogent.8 Viri namque mulieribus communiter prudentiores consistunt; et si nescierint quæ interrogantur ab eis, honestius possunt ea inquirere a prælatis et viris doctis, quam feminæ, quarum sermo instar ignis exardescit.
Tertio maritus suæ tenetur uxori increpationem modestam, caritativam et piam dum peccat: exemplo sancti Job, qui erranti et insipienter loquenti suæ dixit uxori: Quasi una de stultis mulieribus locuta es:9 si enim bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Quocontra peccavit Adam, qui conjugem suam Dei mandatum transgressam non solum non increpavit, verum etiam consensit ei in malo.10
Quarto, exemplarem, pacificam et reverentialem coexsistentiam. Unde sacratissimus princeps Apostolorum: Viri (inquit), estote cohabitantes uxoribus secundum scientiam (id est discretionem), quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem tanquam coheredibus gratiæ.11 Vitare ergo debet maritus ne uxorem scandalizet aut injuste contristet, ne et ipsa ex tentatione ad pejora labatur, et alteri magis afficiatur. Idcirco et Paulus ait apostolus: Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad eas.12
Quinto, gubernationem. Unde legitur Esther primo, viros esse principes ac majores in domibus suis.13 Hieronymus quoque in Regula sua fatetur, quod nec civitas, nec congregatio, nec domus diu queat subsistere, nisi sit unus qui regat.
Sexto, cohabitationem, nisi rationabilis impediat causa. Ideo in exordio generis humani protulit Adam: Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ.1415
Septimo, sustentationem: quoniam in necessariis vitæ obligatur maritus pro viribus providere uxori.
Octavo, fidem conjugalem, carnalisque debiti redditionem, ne ad aliam accedat, sed dumtaxat ad suam, præsertim illa petente.
REGULA III.
Vir conjugem suam diligere debet dilectione multiplici, et econtra.
Primo enim et principaliter ex divino præcepto tenentur mutuo se amare spirituali dilectione: ita quod unus alteri optet dona gratiæ in præsenti, donaque gloriæ in futuro; sicque orent pro invicem, et verbis atque exemplis ædificent se, et cooperentur sibi ad beatitudinem obtinendam, dicendo: Quid proderit nobis in hujus brevissimæ vitæ curriculo pariter delectari, si paulo post æternaliter damnaremur, et simul in infernali incendio jaceremus? Nunc ergo taliter convivamus, ut tandem in æterna consociemur felicitate.
Secundo debent se invicem diligere naturali amore, quum sint ejusdem naturæ et identitatis præcipuæ, naturale quoque sit viro et feminæ ad invicem affici, adspectuque mutuo amore accendi. Propter quod ait Philosophus, quod materia appetit formam sicut mulier virum: quanquam hoc et aliter queat exponi.
Tertio debent se amare sociali et familiari dilectione, quum maximam communicationem in convictu et ceteris habeant ad invicem. Attamen non est cautum ut maritus sua secreta revelet uxori, quia communiter feminæ male queunt celare. At vero amor carnalis, ut communiter fertur, fœdus ac turpis illicitusque consistit. Verumtamen conjugati dicuntur se posse aliquo modo invicem carnali amore diligere, in quantum voluptas actui conjugali admixta, aliquo modo eis est licita, et ex ea magis ad invicem afficiuntur. Idem namque judicium est de operatione et de delectatione ei annexa. Ideo sicut copula illa carnalis potest licita esse et ex virtute procedere, ita et delectatio ei conjuncta: quæ consistere potest majoris amicitiæ quoddam fomentum, sicque amicitia illa quodammodo est carnalis.
Footnotes
Chapter 17 of 35