Articulus 9
De iis quæ parentes tenentur filiis suis ac filiabus.
Prov. xiii, 24. Q UI diligit filium suum, instanter erudit illum.
REGULA PRIMA.
Parentes soboli suæ primo tenentur corporalem educationem, donec personaliter valeat necessaria sibi lucrari, si pauper sit.
Hoc enim et natura, imo Deus auctor naturæ eis impressit, et ex naturali procedit amore. Quemadmodum enim proles a parentibus habet esse, ita et conservationem ac complementum ipsius esse recipit ab eisdem.
REGULA II.
Parentes soboli suæ tenentur præservationem atque custodiam ab exteriori læsione ac nocumento pro viribus, ne in ignem, aquam foveamve labatur, aut a feris lædatur.
Et hoc de jure est naturali, ex ingenita affectione et cura ad propriam prolem. Quod et in brutis multis videmus, qualiter pro suorum defensione pullorum usque ad mortem pugnent. Idcirco in hominibus hoc negligere, legibus punitur civilibus.
REGULA III.
Parentes soboli suæ tenentur temporalem provisionem competentem, secundum suæ facultatis et status possibilitatem.
II Cor. xii, 14. Ait namque Apostolus : Non filii parentibus debent thesaurizare, sed parentes filiis. Hinc peccant enormiter qui hereditatem patrum suorum aut cetera bona sua injuste consumunt, vendunt, dispergunt : quæ filiis suis ac filiabus relinquere et in alios pios usus expendere obligantur, nec gulæ et carnalitati ac vanitati inde servire.
REGULA IV.
Parentes sobolem suam tenentur a peccatis pro posse reprimere, in moribus bonis instruere, pro excessu corripere ac debite castigare.
Nempe dum minores sunt, coercendi sunt virgis et ictibus; dum autem postmodum, quum in majori ætate sunt, hoc fieri convenienter non valet, corripiendi et castigandi sunt durioribus verbis, aut gravioribus pœnis, verumtamen cum discretione, ne nimis exasperentur, quum dicat Apostolus : Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant;12 sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Hinc in Proverbiis Salomon loquitur :3 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. Idcirco, ut denuo Salomon fassus est, qui parcit virgæ, odit filium suum.4 Deinde quam salubris et fructuosa sit soboli ista correctio, Salomon pandit, dicendo : Noli subtrahere a puero disciplinam;5 tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. Unde constat insipientia carnalitasque parentum qui filios suos nolunt in scholis a magistris debite castigari.
Præterea, sicut nonnulli prælati in se competenter boni et pii, multisque actibus commendabilibus decorati, pereunt in æternum, eo quod plebem sibi commissam non satis idonee instruunt et castigant; sic multi parentes æternam damnationem merentur ac incidunt, eo quod circa sobolis suæ informationem, refrenationem, correptionem et correctionem sunt molles ac negligentes. Cujus evidens exemplum legitur primo Regum de Heli, qui reprobatus fuit a Domino, graviterque punitus, non solum in se, sed item in sua posteritate, quoniam filios suos non tam acriter increpavit et castigavit sicut ipsorum merebantur facinora.6 Hinc demum damnabiliter peccant parentes qui filios suos jam nubiles norunt lubrice vivere, dissimulant tamen; et quamvis proponant eos matrimonio dare, differunt tamen diu propter temporalia commoda, quæ magis quærunt quam Dei honorem et animarum salutem: quod veræ caritati atque justitiæ exstat contrarium. Sunt etiam quædam matres nimis molles et compassivæ, quæ ferre non valent quod a patribus pueri debite castigentur.
Advertant ergo parentes quod divina ait Scriptura: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo. Non des filio potestatem in juventute sua, sed curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est. Melius est enim mori sine filiis quam relinquere filios impios. Heu, quam stulti sunt multi parentes, sobolem suam carnaliter, non spiritualiter diligentes, qui eam a vanitatibus, scurrilitatibus, jocis et ludis superfluis non compescunt! In quos certum est omnia sobolis vitia redundare.
REGULA V.
Parentes obligantur filios suos ac filias informare per se aut per alios in iis ad quæ scienda omnes Christiani tenentur.
Idcirco, si eis adsit facultas, faciant illos frequentare scholas ad minus quousque discant Orationem dominicam, Salutationem angelicam et Symbolum fidei, maternum quoque idioma legere et scribere, ac tantum de sermone Latino, ut ad Missam valeant ministrare. Melius vero esset quod frequentarent scholas quousque in sermone Latino congrui fierent, religionique apti.
Verum in isto multi parentes, præsertim in villis, sunt penitus negligentes, qui quamvis competenter sint divites, filios tamen suos ac filias modo præfato non instruunt, nec faciunt frequentare scholas, nec moribus informari, neque compesci: imo in ætate qua apti sunt ad talia, faciunt eos oves et pecora custodire, arare, et consimilia ruralia agere. Advertant ergo quod Ecclesiasticus protestatur: Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in obitu suo non contristabitur de illo; et illud Salomonis: Filius sapiens lætificat patrem suum, filius stultus mœstitia est matris suæ; itemque illud Ecclesiastici: Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii.
Postremo, caveant parentes ne filios suos ac filias curiose, superflue, pompatice vestiant. Specialiter quoque informandæ et coercendæ sunt filiæ ac puellæ, ne fiant aut sint inverecundæ, aut dissolutæ, vel garrulæ, nec saltatrices aut procatrices; nec permittantur otiosæ consistere, sed semper aliquid utile operentur. Insuper ubique, præsertim in ecclesia, custoditæ sint visu, nec oculos suos in facies juvenum defigant; in plateis etiam, imo ubique sint morigeratæ, taciturnæ, devotæ, exemplares et custoditæ. Hinc hortatur Ambrosius: Discite, o virgines, non circumcursitare alienas ædes, non moram facere in plateis, nec aliquos in publico miscere sermones. Verecundari virginum est, et ad omnem virorum occursum alloquiumque vereri. In Ecclesiastico quoque docetur: Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. In filia non avertente se a vanis firma custodiam, ne occasione inventa abutatur se.
Itaque quanto anima corpore præstantior est, tanto parentes diligentiores sint circa filios suos et filias, ut ab infantia informentur potius bonis moribus, scientia atque virtutibus, quam ut opibus ditentur terrenis.
Eccli. xxx, 2, 3.
Prov. x, 1.
Eccli. xvi, 1, 3.
Ibid. vii, 26.
Ibid. xxvi, 13.
Footnotes
Chapter 19 of 35