Skip to the text

Articulus 17

De pertinentibus specialiter ad principes.

ECCE in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt; princeps quoque ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.1 In populo christiano multiplex ordo est in potestate, jure atque regimine sæculari, civili, politico. Est quippe potestas suprema in statu et ordine isto imperialis, præsertim monarchica, deinde regalis, ducatus, comitatus, item magnatum, baronum, militum militariumque virorum. His omnibus hoc exstat commune, quod quanto altioris sunt potestatis ac præsidentiæ latioris, tanto ad ampliorem virtutum tenentur perfectionem, quatenus ad suorum exsecutionem officiorum idonei sint et condigni. Quum enim homo se ipsum salubriter regere nequeat sine prudentia ac virtute: quomodo totam communitatem poterit efficaciter gubernare sine grandi prudentia et virtuositate præclara?

De his ergo sint hæ regulæ:

REGULA PRIMA.

Non solum principem in spiritualibus, utputa summum Pontificem et unumquemque episcopum, sed etiam principem in temporalibus atque civilibus, oportet esse virum heroicum, divinum, perfectum, si sua officia digne implebit.

Ad superiorem namque in utroque regimine pertinet omnes sibi subjectos dirigere, virtuosos efficere, a vitiis removere, caritative ac pie corripere; non vinci a malo, sed in bono vincere malum:2 quod totum implere, magnæ exsistit prudentiæ et virtuositatis præcipuæ. Itaque, sicut sol cuncta cœlestia atque terrestria corpora sui luminis exuberanti claritate perfundit, illustrat ac ornat; sic princeps splendore suæ prudentiæ et suarum vigore virtutum universos sibi subjectos debet illuminare ac gubernare, a peccatis retrahere, ad vitam virtuosam, quietam pacificamque inducere.

Hoc strenue impleverunt electi reges in veteri Testamento Ezechias, Josias, et alii quidam: qui totius regni sui populum ab idololatria purgaverunt, atque ad debitum veri Dei cultum reducerunt, prout quarto Regum et secundo Paralipomenon recitatur.34 Tales quoque fuerunt fideles illi judices Israeliticæ plebis, quos Apostolus in epistola ad Hebræos connumerat inter sanctos : Deficiet (inquiens) me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephthe, David et Samuel, qui per fidem vicerunt regna, etc.5 Qui populum Dei in cultu Deitatis conservaverunt, prout in libro Judicum enarratur. Insuper etiam reges quidam gentiles tales suo modo fuerunt.6 Etenim de virtutibus principum Romanorum et aliorum magna et mira leguntur. Unde et in libro Esther Assuerus rex scripsisse legitur in hunc modum : Rex maximus Artaxerxes subditis suis salutem. Quum pluribus gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, nequaquam volui magnitudine abuti potentiæ, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.7

Præterea, pro hac causa a subditis esse orandum docet Apostolus, ad Timotheum dicens : Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.89

REGULA II.

Princeps tenetur in fide, spe et caritate esse ita perfectus, ut tempore opportuno paratus sit, ex caritate Dei Patris atque Ecclesiæ suæ matris, pro defensione fidei christianæ juxta vires et opes suas usque ad sanguinem decertare, imo et mortem pati pro fide.

Si enim, ut in prima sua scribit Canonicæ S. Joannes, debemus pro fratribus animas ponere, quanto magis pro Christo et fide?10 Denique ex jure divino et humano principes ad hoc præcipue obligantur, potissime Imperator, deinde reges, principesque majores, ac ceteri juxta suæ ordinem potestatis.

Tales olim fuerunt christianissimi Imperatores, reges, duces et comites, barones ac milites, Theodosius, Carolus Magnus palatinique ejus, Otho, Henricus, Godefridus Bolonius, et alii multi. Heu, quales modo sunt principes nostri, qui et contra se invicem crudeliter debacchantur, suosque adjuvant inimicos ad dilaniandum, conculcandum et opprimendum propriam matrem sanctam Ecclesiam, sicque adversarios crucis Christi lætificant! Porro de præclarissimis victoriosisque præliis principum præfatorum contra perfidos Sarracenos ac ceteros infideles, in Speculo historiali et Chronicis plurima continentur : ubi et inter cetera legitur quemadmodum Carolo Magno rege orante, sol stetit in cœlo immobilis tribus horis, quousque rex ipse pervenit ad Sarracenos, a quibus electissimi palatini sui Rolandus et Oliverus fuerant interfecti, interfecitque Carolus cunctos perfidos quos invenit.

REGULA III.

Ad principem quædam virtutes morales spectant. Primo enim valde spectat ad eum justitia, quum ad hoc constitutus sit rex sedeatque in throno regali, ut inter subditos suos faciat justitiam observari, et unicuique quod suum est reddi, adjudicari ac fieri.

Hinc Salomon loquitur : Rex qui in veritate judicat pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.11 Et in libro Sapientiæ scriptum est : Diligite justitiam, qui judicatis terram.12 Job quoque : Justitia (inquit) indutus sum, et vestivi me quasi diademate judicio.13 Hinc de David rege asseritur : Faciebat omni populo suo judicium et justitiam.14 Ad hoc quippe instituta est dominatio sæcularis, ut communitas pacificam ducat vitam. Quod esse non valet, nisi subditi a mutua infestatione compescantur, et unicuique quod suum est restituatur aut conservetur : quod totum est opus justitiæ. Propter quod disseruit

Isaias :15 Erit opus justitiæ pax. Hinc princeps debet in se ipso esse tam justus, ut nullius appetat bona, nulli injurietur, et sine personarum acceptione cunctis justum exhibeat semper judicium. Talis fuit Moyses, qui loquebatur ad Dominum :16 Tu scis quod ne asellum quidem unquam ab eis acceperim, nec afflixerim quemquam eorum.

REGULA IV.

Ad prudentiam princeps valde adstringitur, prout supra est declaratum de judice.17

Nam et judicare etiam de ipsis judicibus ad principem pertinet. Imo tanto ei præ ceteris virtutes magis exsistunt necessariæ, quanto plura habet considerare, expedire et agere. Hinc eo major prudentia copiosiorque discretio, quæ prudentiæ actus est, spectat ad ipsum : præsertim quum prudentia seu discretio omnium sit virtutum directrix, auriga et moderatrix.

Hinc scriptum est : Diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis; multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens populi stabilimentum est.1819 Unde in Ecclesiastico legitur : Principatus sensati stabilis erit. Rursus quoque ait Scriptura : Judex sapiens judicabit populum suum; rex autem insipiens populum suum perdet. Hinc Salomon placuit Deo in hoc quod sapientiam atque prudentiam petiit sibi conferri a Deo.20 Theodosius quoque de nocte sedit ad lampadem studens, et personaliter oleum sibi infudit. Sic et Justinus imperator, Carolus Magnus, et alii christianissimi principes quidam studiosi valde fuerunt, et præcipue Ptolemæus, gentilis rex Ægypti, qui omnium gentium libros in sua voluit libraria habere, et plus quam septuaginta millia in ea habebat voluminum. Væ ergo principibus christianis qui studio litterarum relicto, pigritiæ et vitiis vacant carnis.

REGULA V.

Clementia multum ad principem attinet, quemadmodum Salomon ait :21 Roboratur clementia thronus regis.

Unde, Deo sic ordinante, rex apum caret aculeo. Tullius quoque in laudibus Julii Cæsaris : Nulla, inquit, de virtutibus tuis plurimis, nec gratior nec admirabilior misericordia est. Quum enim tanta sit humana fragilitas pronitasque peccandi, oportet rigori justitiæ miscere clementiam, atque attendere an quis ex ignorantia vel infirmitate aut ex proposito peccet, et iterum an ex se ipso, an aliunde inductus peccaverit.

Sic Romani adhuc gentiles, clementia sua ac prudentia magis quam viribus orbem sibi subjugaverunt. Unde, quum Julius imperator post plurima prælia prævaluisset, et caput Pompeii a rege potente abscisum sibique missum vidisset, lacrimas fudit, reminiscens probitatem fortitudinemque Pompeii. Sed et David rex nonne prostrato coram se Semei læsæ majestatis reo mox ignovit, prout secundo Regum describitur ?22

REGULA VI.

Fortitudo, magnanimitas et liberalitas omnino condecent principem.

Fortitudo quippe est virtus moralis ac cardinalis passionem timoris refrenans, et inter formidinem atque audaciam medium servans : et ita ad congrediendum ac præliandum aptum efficit hominem. Quum ergo in rebus bellicis oporteat principem esse virilem, alacrem et exemplarem, spectat ad eum excellentia hujus virtutis.

Magnanimitas quoque est virtus moralis per quam homo se habet vere nobiliter, parva et vilia parvi pendens, et ea quæ vere magno honore sunt digna exercens, videlicet opera sublimiter virtuosa, laudabilia ac prædigna : quod totum certum est ad principem præcipue pertinere.

Porro liberalitas, prout nunc sumitur, magnificentiam in se claudit, et est virtus munifica per quam quis sua secundum rationem communicat:23 quod ad principem attinet eminenter, qui liberalitate sua se facit amabilem, cupiditate vero odibilem.

Insuper multa consimilia excellenter ac specialiter reges, principes, judices et universos qui præsunt, concernunt ac ornant: ut mansuetudo, patientia, moderantia alimentorum ac venereorum, imo et humilitas, quæ tanto plus necessaria eis est, quanto majori indigent gratia Dei. Ira autem et impatientia ac voluptas rationem potissime obtenebrant et absorbent: ideo eis valde vitandæ sunt.

Insuper tempus fructuose expendere obligantur, se occupando assidue in iis quæ bonum concernunt commune. Idcirco in jocis, ludis, risibus, confabulationibus, choreis, venationibus, spectaculis tempus expendere prohibentur: tamen pro recreatione honesta ludis moderatis suo tempore possunt vacare. Torneamenta demum et hastiludia in jure prohibentur districte. Verumtamen, quum in rebus bellicis maxima exstent pericula, et exercitatio atque peritia in eisdem maxime prosint in bellis, prorsus conveniens est ut princeps et ejus ministri in talibus exercitati sint et periti, juxta modos quos in libro de Re militari scribit Vegetius. Attamen per hoc non oportet torneamenta sic exercere sicut jam communiter fiunt, nec illum modum docet Vegetius.

Præterea obligatur princeps universis et singulis, præcipue suis domesticis, consistere exemplaris, delinquentes corripere, uxorem suam, proles atque familiam a pompis et curiositatibus excessuque multiplici in vestitu ac ornamentis reprimere, juramenta quoque quæ fiunt per membra intestinaque Christi, penitus prohibere sub pœnis in Jure taxatis: nam et leges civiles sub certis pœnis prohibent ea. Similiter ludi talarii et adulteria sunt ab urbibus boni regiminis exstirpanda. Verumtamen hoc etiam potissime ad principes pertinet, ut circa suos officiatos sint summe solliciti, inquirendo qualiter in suis se gerant officiis, an juste et prudenter exerceant ea, et tales sint ac taliter conversentur, ut supra, articulo præcedenti, scriptum est, ad judices pertinente. Item provideant ut officiati ac judices moras superfluas et frustratorias vitent dilationes in suis judiciis, ne causam habentes, protractione sententiæ, expensis, damnis laboribusque graventur: alioqui judices tenentur illis ad recompensam. Quod si princeps perceperit aliquos officiatos se injuste habere, egenos opprimere, justitiam violare, magnis involvi criminibus, eos deponat, nisi admoniti se emendent. Nec ad officia promoveat promoverive sinat nisi viros idoneos, justos, prudentes.

Præterea fervens sit circa honorificentiam et augmentum cultus divini. Et quamvis non habeat auctoritatem et jurisdictionem super spirituales personas et clerum, tamen, ut Deo magis sit gratus, et ut bonum reipublicæ amplius prosperetur, condecens est ut princeps omnem ad hoc diligentiam et conatum adhibeat, quod ecclesiasticæ personæ in territorio suo, videlicet monachi et moniales religiosique alii, atque presbyteri, canonici quoque, quantum possibile est reformentur, et ad hoc peragendum dispensationem acquirere.

Postremo, quo princeps sublimioris est dignitatis, ac pro pluribus redditurus est rationem, et majora ac plura desuper beneficia est sortitus, eo plus indiget indesinenter timoratus, custoditus atque sollicitus esse coram Judice summo omnia intuente, ipsum judicaturo. Idcirco prudenter ac profunde advertat omnique die sæpius penset illud Sapientiæ: Audite, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ; præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est vobis potestas a Domino, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur. Quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum in iis qui præsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatus.24

De his et consimilibus quæ ad reges, principes ac judices pertinent, et istam concernunt materiam, hic superficialiter transeo: de quibus in opusculis de Regimine principum, et de Regimine politiæ, plenius scripsi.25 In quibus et diffuse tractatum est qualiter princeps debeat secum semper habere viros eruditos, justos, expertos ac Deum timentes, et eorum uti consiliis; itinera quoque totius territorii sui tenere secura: alioqui tenetur spoliatis atque injuriam passis restitutionem recompensamque facere.

Footnotes

  1. Is. xxxii, 1, 8. ↩

  2. Rom. xii, 21. ↩

  3. IV Reg. xviii. 4; xxiii, 3 et seq. ; ↩

  4. II Par. xiv, 2 et seq. ↩

  5. Hebr. xi, 32. 33. ↩

  6. Judic. iv et seq. ↩

  7. Esther xiii, 1, 2. ↩

  8. 1 Tim. ii, 1, 2. ↩

  9. 1 Tim. ii, 1, 2. ↩

  10. 1 Joann. iii, 16. ↩

  11. Prov. xxix, 14. ↩

  12. Sap. i, 1. ↩

  13. Job xxix, 14. ↩

  14. II Reg. viii, 15. ↩

  15. Is. xxxii, 17. ↩

  16. Num. xvi, 15. ↩

  17. art. præced. ↩

  18. Sap. vi, 23, 26. ↩

  19. Eccli. x, 1. ↩

  20. II Par. ii, 10-12. ↩

  21. Prov. xx, 28. ↩

  22. II Reg. xix, 18-23. ↩

  23. II Par. i, 3. ↩

  24. Sap. VI, 2-7, 9. ↩

  25. Cf. t. XXXVII, p. 377 B et s.; XXXVIII, p. 12 D' et s. ↩

Chapter 27 of 35