Skip to the text

Articulus 13

De iis quæ parochiani specialiter debent suis pastoribus.

QUI bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo.1 Non est hoc ita intelligendum, quasi presbyteri et prælati vitiose viventes nec bene regentes, non sint a subditis honorandi, et ecclesiasticorum reddituum persolutione fovendi; sed quod hæc virtuosis præsidentibus duplici ratione debentur, videlicet tam propter ecclesiasticam auctoritatem quam propter idoneam officii sui exsecutionem. Denique, quum parochiani sint spirituales filii sui pastoris, ea quæ articulo præcedenti inducta sunt de filiis et filiabus respectu suorum parentum, applicari hic queunt utriusque sexus parochianis. De quibus est regula prima :

REGULA PRIMA.

Parochiani tenentur suum pastorem et ejus vicarium specialiter spirituali amore diligere, tanquam patrem spiritualem eos prædiligentem, et a quo beneficia multa spiritualia et supernaturalia sunt sortiti charismata, utputa: ecclesiastica sacramenta, salubria documenta, increpationes justas et caritativas, correctionesque medicinales paternas, dona quoque gratiæ, saltem dispositive; et si non omnia ista, tamen aliqua horum.

Hinc ad Thessalonicenses ait Apostolus:

Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui præsunt vobis in Domino et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum;2 pacem habete cum eis. Sic dilexerunt S. Franciscum fratres ac filii ejus. Qui sanctus vir, dum quadam vice esset ob gravem infirmitatem urendus, omnes fugerunt, præ nimia caritate non valentes sancti ac pii patris sui videre dolorem. Ipse vero admirabilis vir dixit ad ignem : Frater ignis, esto mihi in hora hac curialis. Et ita in illa adustione parvam aut nullam sensit ignis afflictionem.

REGULA II.

Parochiani tenentur suis pastoribus obedire in iis quæ concernunt jurisdictionem et prælationem pastoris seu ejus vicarii super eos.

Major enim videtur auctoritas spiritualis patris seu prælati super subditos, quam patris carnalis super sobolem suam. Habent autem pastor et ejus vicarius auctoritatem et præsidentiam super suos parochianos in iis quæ sacramenta respiciunt, et directionem vitæ ipsorum secundum exigentiam vocationis eorum : ideo correptionibus et correctionibus ejus acquiescere adstringuntur, et verbum Dei ab eis libenter audire. De hac obedientia Paulus apostolus in suis Epistolis frequenter suos commendat discipulos. Unde ad Romanos : Vestra (inquit) fides annuntiatur in universo mundo; et rursus :3 Vestra obedientia divulgata est in omnem locum.4 Unde legitur in vita S. Benedicti, quemadmodum S. Maurus, ejus discipulus, obediendo patri suo nomine ac gratia Benedicto, cucurrit super aquas, et puerum nomine Placidum submersum extraxit, atque in terram detulit secum.

REGULA III.

Parochiani tenentur suis pastoribus et eorum vicariis reverentiam cordialem et exteriorem, etiam si pravæ sint conver- sationis, in quantum vicarii Dei, spiritualesque patres, quum (juxta B. Petri præceptum) etiam dyscolis dominis sit parendum, in iis quæ jurisdictionis eorum limites non transcendunt.5

De hoc in epistola eminenter Galatas laudat S. Paulus: Sicut angelum (inquiens) excepistis me, quia si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.6 Circa hoc potest referri historia ex libris Moysis, quemadmodum filii Israel frequenter terribiliterque plagati fuerunt a Deo propter inobedientiam irreverentiamque eorum in Moysen et Aaron: propter quod una dierum combusta fuerunt quatuordecim millia et septingenti eorumdem;7 specialiter quoque qualiter Dathan et Abiron, Core et Hon fuerunt cum tabernaculis suis a terra absorpti ob suam contra Moysen rebellionem ac schisma;8 ducenti vero et quinquaginta viri ob eamdem causam fuerunt igne occisi:9 prout in Numeris legitur.

REGULA IV.

Parochiani tenentur suis curatis decimas, primitias, oblationes, secundum juris tenorem persolvere fideliter et opportune.

Seminantibus namque spiritualia exhibenda sunt stipendia temporalia, sustentacula vitæ, dicente Apostolo: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus?10 quasi dicat: Non est magnum, imo permodicum est, quum spiritualia sint temporalibus incomparabiliter digniora. Hinc dixit Salvator:11 Dignus est operarius mercede sua. Insuper ratio dictat justum hoc esse, ut ii qui pro communi bono plebis catholicæ vacant divinis, et populo spiritualia administrant, necessaria victui sortiantur a subditis: quod etiam a gentilibus suo modo observabatur. Unde in Genesi recitatur, quod sacerdotibus Ægyptiorum ex publicis horreis necessaria præbebantur, et ideo tempore famis non cogebantur suam vendere terram.12

Præterea, fideles libenter ac devote oblationes ac decimas debent persolvere, quia ex hoc quatuor præmia consequuntur. Primum est abundantia temporalis, ita quod agri benedicuntur a Domino. Et hoc ex Aggæo et Malachia prophetis aperte monstratur.1314 Secundum est sanitas corporalis ac prolongatio vitæ. Qui enim Deum in suis ministris sic alit, meretur hanc prosperitatem ab ipso. Tertium est infusio gratiæ multiplicatioque virtutum et meritorum in via. Quartum est, copiosa salus in patria. Horum quoque promerentur opposita qui oblationes et decimas non persolvunt viliorave offerunt. Hinc in exordio mundi Deus respexit ad Abel et ad munera ejus, quia de melioribus obtulit gregis sui;15 ipsum vero Cain ac munera ejus despexit, quia de fructibus terræ, imo (ut Josephus ac Hebræi, et quidam catholici dicunt expositores) de corrosis et vilioribus terræ nascentibus obtulit.16 Porro in libro Tobiæ legitur ipse Tobias primitiva sua ac decimas fideliter obtulisse.17

REGULA V.

Parochiani tenentur suo pastori esse fideles et grati, tanquam patri spirituali et benefactori præcipuo, sicut jam satis ostensum est.

Sic habitatores Jabes Galaad grati fuerunt Saul regi, cujus amore et gratitudine etiam corpus ejus et corpora filiorum ejus occisa abstulerunt cum grandi periculo et labore de muro Bethsan, ubi a Philistæis fuerant suspensa, sepelieruntque ea in nemore Jabes, sicut in fine primi Regum describitur.18 Ingratitudo autem est grave peccatum, atque justitiæ directe contrarium.

Footnotes

  1. I Tim. v, 17. ↩

  2. 1 Thess. v, 12, 13. ↩

  3. Rom. 1, 8. ↩

  4. Rom. xvi, 19. ↩

  5. 1 Petr. 11, 18. ↩

  6. Galat. iv, 15. ↩

  7. Num. XVI, 49. ↩

  8. Ibid. 1-33. ↩

  9. Ibid. 35. ↩

  10. 1 Cor. IX, 11. ↩

  11. Luc. X, 7. ↩

  12. Gen. XLVII, 22. ↩

  13. Malach. III, 10-12. ↩

  14. Agg. 11, 20; ↩

  15. Gen. IV, 4. ↩

  16. Ibid. 5, 3. ↩

  17. Tob. I, 6. ↩

  18. 1 Reg. XXXI, 11-13. ↩

Chapter 23 of 35