Skip to the text

Articulus 21

De moribus juvenum.1

JUVENES hortare ut sobrii sint.2 Sumuntur hic juvenes prout adolescentes quoque juvenes nuncupantur, secundum quod in Ecclesiaste habetur :3 Lætare, juvenis, in adolescentia tua.

Porro profundus et sagax ille indagator ac perscrutator naturæ Aristoteles sex ponit laudabiles juvenum mores.

REGULA PRIMA.

Juvenes enim solent esse liberales.

Nondum enim perpendunt futura, nec inopiam magnam aut diuturnam perpessi sunt. Divitias quoque quas habent, faciliter et sine suo labore, utpote a suis parentibus, sunt adepti. Hinc largiter eis utuntur, et interdum prodigaliter eas consumunt. In quibus illud Proverbiorum adimpletur : Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.4

Instruendi ergo sunt adolescentes ac juvenes ne liberalitatem suam in prodigalitatem convertant, ne immoderatos faciant sumptus, ne luxuriose vivendo suam consumant substantiam, et ne quid suis parentibus subtrahant, quum Salomon fassus sit: Qui aliquid subtrahit a patre suo aut a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.5 Præterea, grande est crimen, progenitorum labores, sudores patrimoniumve prave consumere: præsertim quum et S. Ambrosius libro de Officiis asserat Naboth martyrem esse, quoniam lapidatus est eo quod hereditatem parentum suorum noluerit vendere regi, nec commutare.6

REGULA II.

Juvenes bonæ communiter sunt spei, satisque animosi.

Pauca quippe experti sunt, et raro difficultatem, periculum aut repulsam sunt passi. Sanguis quoque fervet in eis et calor cordis: sicque confidunt adipisci cupita et prævalere. Informandi sunt igitur ne periculis ingerant se incaute, et ne præsumptuosi efficiantur, sed ratione se regant et virtute, et aliorum eventibus instruantur. Etenim felix, quem faciunt aliena pericula cautum. Et Salomon loquitur: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.7 Et præsertim in bellis necessaria est cautela.

REGULA III.

Juvenes solent esse magnanimes atque magnifici.

Et hoc sequitur ex prædictis. Quum enim sint liberales et bonæ spei, magna agere nituntur, et majora quam alii, quoniam laudis et famæ sunt cupidi. Verum docendi sunt ut suis limitibus sint contenti, vanitatem abjiciant, atque a Deo honorari atque glorificari cupiant ac conentur.

REGULA IV.

Juvenes communiter non sunt faciliter suspiciosi, aut moris maligni.

Nondum enim aliorum fraudes, proprietates atque nequitias sunt experti; sed quales sunt ipsi, tales esse alios opinantur, nec de aliis judicant nisi secundum ea quæ in se ipsis conspiciunt. Attamen in hac re debent circumspecti consistere, ne fallantur, sed potius discant et sciant varias hominum esse proprietates.

REGULA V.

Juvenes solent esse compassivi.

Nam, ut tactum est, non faciliter malum de proximis suspicantur: ideo æstimant eos innocenter quodammodo pati. Quod item contingere valet ex teneritudine cordis ipsorum ac naturæ mollitie.

REGULA VI.

Juvenes naturaliter sunt verecundi.

Verecundia namque quidam (ut ait Aristoteles) est metus dedecoris et infamiæ. Quumque honoris et laudis sint avidi, metuunt vituperari, et valde verentur confundi: atque per hoc a multis retrahuntur excessibus; estque verecundia passio in eis laudabilis.

Insuper ponit Philosophus sex mores juvenum et adolescentium vituperabiles.

REGULA PRIMA.

Juvenes namque communiter passiones suas sequuntur, animositatem cordis et concupiscentiam carnis.

Sunt enim ratione minus vigentes, inexperti, et sanguine calidi. Sunt igitur instruendi ut discant et assuescant se frangere, castitati et probitati operam dare, sua quoque præmeditari novissima, passionemque Christi, pensantes quod princeps hortatur apostolici chori: Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam;8 et quod in Ecclesiastico legitur: Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere;9 si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Inde nimirum in Proverbiis multa sunt scripta. Etenim Proverbiorum septimo Salomon ait: Video vecordem juvenem, et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas; statim sequitur eam quasi bos ductus ad victimam, ignorans quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus, et nescit quia de periculo suæ animæ agitur.10

REGULA II.

Juvenes solent esse animo inconstantes ac cito vertibiles.

Anima quippe corporis sui dispositionem multoties sequitur: in corporibus autem juvenum est abundantia motuum et humorum, et alteratio frequens ac ingens. Sunt quoque intellectu minus vigorosi, et passionibus agitantur. Ideo in libro Proverbiorum dicitur: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:11 viam aquilæ in cœlo, viam colubri super terram, viam navis in medio maris, et viam viri in adolescentia sua. Sunt igitur exhortandi ad salubrem cordis constantiam, quæ per sapientiam et virtutes acquisitur. Estque inconstantia illa vitium inhonestum ac puerile. Propter quod in Ecclesiastico fertur: Homo sanctus in sapientia manet ut sol, stultus vero ut luna mutatur;12 et denuo: Non te ventiles in omnem ventum; esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui, et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.13

REGULA III.

Juvenes faciliter credere solent.

Nam, ut patuit, nequitias, fraudes variasque hominum proprietates nondum experti sunt. Quemadmodum etiam in se non sunt malitiosi, ita nec alios tales exsistere suspicantur. Talis autem credulitas periculosa est, et inexperientiæ ac imprudentiæ signum, sicut supra, sextodecimo articulo hujus secundi libelli, ostensum est. Ideo ait S. Joannes: Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus an ex Deo sint.14

REGULA IV.

Juvenes solent esse proni ad inferendum aliis contumeliam atque injuriam, et male audaces sunt.

Adhuc enim passionibus subduntur communiter, et volunt eminentes videri, idque reputant ad suum pertinere præconium quod non cedunt nec deferunt, sed prævalent aliis et audacter invadunt. Informandi sunt ergo quam vitiosa sint ista, et quam honestum sit inter alios pacifice, patienter ac mititer conversari. Hinc in Ecclesiastico legitur: Non stes contra faciem contumeliosi;15 cum iracundo non facias rixam; cum audace non eas in via. Et alibi: Honor est homini qui separat se a contentionibus.16

REGULA V.

Juvenes frequenter solent mentiri, et mendacia sua tueri, imo et pertinaciter affirmare.

Sunt enim, ut patuit, laudis et excellentiæ cupidi: ideo volunt videri multa scire, et in mendacio metuunt deprehendi. Sunt ergo docendi quod ista non solum Dei sunt graviter offensiva, sed coram hominibus quoque valde inhonesta et confusibilia, nec valent diu durare, ac inde diffamantur, ita ut vix in iis quæ veraciter proferunt credatur eis.

REGULA VI.

Juvenes in affectionibus, verbis atque operibus sunt nimis ferventes, nec modum observant.

Hoc ex rationis debilitate, passionum vehementia, juventutis vigore sanguinisque fervore in eis contingit. Idcirco sunt informandi quod omne immoderatum est vitiosum, et quod (juxta Salomonem) qui festinus est pedibus, offendit, quodque omnia decenter ac ordinate sunt peragenda, sicut docet et dictat discretio, et hoc probitatis atque prudentiæ exstat indicium.1718 Atque, ut divinus Dionysius asserit, optimum hominis est esse secundum rationem.19

Footnotes

  1. Jer. xxiii, 19, 20. ↩

  2. Tit. II, 6. ↩

  3. Eccle. XI, 9. ↩

  4. Prov. XIII, 11. ↩

  5. Prov. XXVIII, 24. ↩

  6. [III Reg. XXI, 2-14.] ↩

  7. Prov. XIX, 25. ↩

  8. 1 Petr. II, 11. ↩

  9. Eccli. XVIII, 30, 31. ↩

  10. Prov. vii, 7, 10, 22, 23. ↩

  11. Prov. xxx, 18, 19. ↩

  12. Eccli. xxvii, 12. ↩

  13. Eccli. v, 11, 12. ↩

  14. I Joann. IV, 1. ↩

  15. Eccli. VIII, 14, 19, 18. ↩

  16. Prov. XX, 3. ↩

  17. I Cor. xiv, 10. ↩

  18. Prov. xix, 2. ↩

  19. De Divin. nom. c. iv. ↩

Chapter 31 of 35