Articulus 20
De moribus potentium.
DEUS potentes non abjicit, quum et ipse sit potens.1 Per potentes hic designantur qui in principatu sunt constituti atque suo dominio multos habent subjectos. Horum potentium mores in tribus præcipue divitum mores excedunt, sicut declarant sequentia.
REGULA PRIMA.
Potentes communiter sunt magis studiosi et melius occupati quam divites in officiis non constituti.
Potentes etenim ratione præsidentiæ suæ occupantur quotidie circa causas et negotia subditorum, et circa concernentia utilitatem communem reipublicæ, et sciunt gesta sua considerari ac divulgari a multis, atque ex negligentiis suis gravia et intolerabilia mala oriri. Ideo verecundantur ac verentur torpori ac otiositati vacare, practicisque iniquis intendere: quod divites nulla functione publica præditi non ita devitant, sed loquacitati, ludis, jocis, otiositati frequenter intenti sunt.
REGULA II.
Potentes magis temperati ac sobrii sunt quam divites non officiati.
Nam ratione et occasione officiorum suorum variis curis, inquisitionibus et expeditionibus judicialibus occupati, non ita inveniunt tempus immorandi conviviis, intemperantiis, otiisque diversis, quemadmodum divites otiosi. Imo potentes illi a plurimis exspectantur, evocantur, acceduntur, interrogantur ac molestantur : in tantum quod quidam potentes ac principes, imo et prælati, talibus attædiati, reliquerint sæculum, et religiosam assumpserint vitam. Quidam vero tempus suum quotidianum prudentissime distinxerunt, certis horis vacantes divino Officio, certisque horis determinationi et pertractationi causarum, aliis horis propriarum dispositionibus rerum necessitatibusque naturæ in refectione et somno : quemadmodum in Speculo historiali fertur de quodam Angliæ rege qui diem divisit in tres partes, vacans quotidie octo horis cultui Dei, et octo horis negotiis regni, octoque horis necessitudinibus corporis.23
REGULA III.
Potentes et officiati solent esse minus contumeliosi et injuriosi quam divites.
Quum enim sui obligatione officii teneantur ceteros ab aliorum læsione compescere, contumeliosos, iracundos reprimere, ac punire injuriatores, valde turpe est eis talia perpetrare, verecundanturque inde; vel si impetu passionum vincuntur, et iræ dejiciuntur furore, graves et magnas inferunt læsiones, injurias, damna : idcirco, secundum Philosophum, aut non injuriantur aliis, aut multum injuriantur. Divites vero non ita retrahuntur pudore, sed modo injuriantur utroque.
Verumtamen quidam sunt potentes ac judices cupidi, crudeles, tyrannici; de quibus per Isaiam loquitur Dominus : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitias scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium.4 Unde rursus per Isaiam talibus loquitur Deus : Cur atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis?5 De quibus et in Michæa legitur : Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt;6 et in Amos propheta : Convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.7
De quorum justa ac intolerabili damnatione per Jeremiam protestatur sermo divinus : Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet; non revertetur furor Domini usque dum faciat. De quibus denuo per Jeremiam Dominus loquitur : Dabo eos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur; et in vexationem et maledictionem, et in stuporem et sibilum. Ecce tale tamque durissimum fiet judicium eis qui præsunt injuste.8 Et quos delectat esse judices hominum, non delectabit paulo post videre judicem Christum. Imo, ut sanctus ait Gregorius, unusquisque præsidens toties ad apostasiæ crimen delabitur, quoties præesse hominibus cupit aut delectatur.
Footnotes
Chapter 30 of 35