Skip to the text

Articulus 12

Quid filii ac filiæ specialiter teneantur suis parentibus.

DESCENDIT Jesus cum Maria et Joseph, et erat subditus illis. Ecce Unigenitus Patris æterni factus filius Virginis, obtemperavit suæ dulcissimæ Matri, imo et patri putativo atque nutricio: quanto magis ceteri filii ac filiæ suis debent parere parentibus, universique subditi superioribus suis?

REGULA PRIMA.

Proles ergo primo tenetur suos parentes diligere speciali, imo præcipua dilectione post Deum, ut se ipsam, non solum naturali, sed etiam (imo principaliter) spirituali amore: primo, propter Deum et ejus bonitatem, hoc ipsum jubentem; secundo, quoniam parentes primo et valde præcipue diligunt sobolem suam, imo communiter plus quam proles diligunt parentes; tertio, propter magna illa beneficia quæ parentes suis exhibuerunt filiis ac filiabus, ut statim dicetur.

Sic Joseph patrem suum, sanctum Jacob, dilexit in tantum, quod post plurimos annos venienti ad se occurrens, cecidit super collum ejus, et inter amplexus flevit : imo super defunctum corruit, flens atque deosculans ipsum, ut fertur in Genesi.

REGULA II.

Proles tenetur suis obedire parentibus, dicente Apostolo: Filii, obedite parentibus per omnia. Quod intelligendum est de omnibus ad quæ se extendit auctoritas parentum ad sobolem: ut sunt pertinentia ad regimen domus dispensationemque rei familiaris, atque ad suscipiendum æquanimiter exhortationem, correptionem et castigationem ab ipsis.

Sic Esther regina, monarchæ sociata conjugio, adhuc obedivit patri suo adoptanti et avunculo Mardochæo, quemadmodum agere consuevit ante suam promotionem.1 — Verumtamen proles jure divino libertatem habet intrandi religionem, etiam invitis parentibus: nisi forsan ex paupertate et imbecillitate multum indigeant prolis auxilio atque præsentia. Nam et Christus in cruce suam carissimam Matrem commendavit suo dilecto discipulo Joanni.2

REGULA III.

Proles tenetur parentibus suis esse grata pro viribus.

Tanta quippe beneficia proles a suis est sortita parentibus, quod non potest æqualia eis rependere, juxta verbum illud commune: Deo, parentibus et magistris non potest reddi æquivalens. Habet equidem proles a parentibus esse ac informationem et educationem. Ideo verbis et factis tenetur ipsis grata esse pro viribus, et quidquid rependerit illis, recognoscere quod non rependit nec reddere potest ipsis æquivalens, id est retributionem condignam.

De hoc recitatur exemplum terribile de filio quodam ingrato, cui parentes adhuc vivi tradiderunt omnia bona, ut nobiliorem acquireret sponsam :3 qua sumpta, parentes suos paulatim fame et siti permisit affligi. Quumque vice quadam pater ejus jam senex ingrederetur filii domum, in qua auca assabatur ad ignem, filius patris adventum percipiens, veru cum auca portavit in cameram. Deinde reversus ut aucam referret, vidit in veru monstrum turpissimum tanquam bufonem, quod protinus faciem ejus invasit inseparabiliterque inhæsit. Sicque per diversa territoria ductus in exemplum ita agentium, tandem ad orationes devotorum, Deo miserante, est liberatus.

REGULA IV.

Proles tenetur suis parentibus interiorem et exteriorem honorem, in signum ac reverentiam majoritatis et auctoritatis ipsorum super se.

Hinc Tobias filio suo jussit : Honorem semper habebis matri tuæ : memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit in utero suo propter te.4 Unde in Ecclesiastico legitur : Gemitus matris tuæ ne obliviscaris.5

REGULA V.

Proles tenetur suis parentibus tempore indigentiæ necessariam sustentationem ac servitutem pro posse, in recompensam educationis et administrationis sibi ab illis exhibitæ.

Hinc in Ecclesiastico dicitur :6 Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt, in opere et sermone et omni patientia. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii, pater sine honore. Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius ; et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in tua virtute. Quam malæ famæ est, qui derelinquit patrem !7 et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. Hinc ad Ephesios ait Apostolus : Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut sis longævus super terram.8 Nempe, quum proles a parentibus suis habeat esse et vitam, honorando taliter parentes suos, meretur vitæ suæ conservationem et prolongationem, imo et prosperitatem majorem : et hoc secundum legem communem, quanquam interdum aliter accidat secundum ordinem divinæ providentiæ, ex causis occultis. Denique tam enorme est horum oppositum agere, quod Deus per Moysen jussit filium contumacem parentibusque rebellem, comessationibus potationibusque vacantem, lapidari.9 Et rursus : Qui maledixerit (ait) patri suo aut matri, morte moriatur.10

Juxta hanc formam ministravit patri suo S. Hugo Lincolniensis episcopus. Quum etenim pater suus, venerabilis miles ac senex, se ipsum cum filio suo Hugone adhuc puerulo tradidisset canonicorum collegio, post aliquot annos pater collegii commisit Hugoni patris proprii curam. Quod Hugo libentissime ac diligentissime adimplevit, ac inter ipsa obsequia pater ille filio suo multoties benedixit : quæ servitutes patri exhibitæ et benedictiones a patre receptæ, super mel et favum suaves erant Hugoni, et sanctificaverunt eum copiose. Refert quoque Augustinus exemplum terribile, quod in Cappadocia fuit vidua filios habens septem, a quibus mater dire offensa, maledixit eisdem : qui protinus metuendo, corporis capitisque tremore percussi sunt, et tantam suam confusionem in suo oppido non ferentes, hinc inde dispersi sunt. Tandem unus illorum in ecclesiam S. Augustini devenit, et ibi curatus est.

REGULA VI.

Proles debet clandestina matrimonia atque incauta vitare, et seniorum ac parentum seu aliorum prudentium uti consilio.

Matrimonium namque est insolubile vinculum, circa quod inexperti et juvenes cito ac sæpe falluntur. Et quam magnum

Dei donum est, habere conjugem bonam seu maritum laudabilem, tam miserrimum est, perversum, discordem, inconvenientem habere contoralem. Unde in Ecclesiastico fertur : Mulieris bonæ beatus vir :11 numerus enim annorum vitæ illius duplex. Gratia super gratiam mulier sancta, pudorata et tacita.12 Postremo, matrimonia clandestina sunt ab Ecclesia sub excommunicationis pœna prohibita.

Footnotes

  1. Esther II, 7 et seq.; IV, 5 et seq. ↩

  2. Joann. XIX, 27. ↩

  3. Luc. II, 51. ↩

  4. Tob. IV, 3, 4. ↩

  5. Eccl. VII, 29. ↩

  6. Eccl. III, 8, 9, 13-15. ↩

  7. Ibid. 18. ↩

  8. Ephes. VI 2, 3. ↩

  9. Deut. XXI 18-21. ↩

  10. Exod. XXI 17. ↩

  11. Eccli. xxvi, 1. ↩

  12. Ibid. 19, 18. ↩

Chapter 22 of 35