Articulus 24
De iis quæ specialiter spectant ad milites.1
ESTO vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et pro civitate Dei nostri.2 Quamvis ad quemlibet spectet civem pro defensione boni communis pugnare, hostibus communitatis, præsertim impugnatoribus fidei christianæ, resistere, principi quoque loco et tempore opportuno adsistere; rationabiliter tamen instituti sunt quidam quibus ista ex debito sui officii præcipue specialiterque conveniant. Et hi, milites appellantur : qui ad subjuncta sunt obligati.
REGULA PRIMA.
Ad milites primo ac maxime pertinet hostibus et impugnatoribus fidei atque Ecclesiæ fideliter reluctari.
Nempe, quum omnis gens adversariis suæ legis ferro resistat et igne, quanto magis ad Christianos id pertinet, præsertim ad milites? Denique, in omni lege, regno ac gente milites fuisse leguntur. Nec solum de militibus Israeliticæ plebis, potissime tempore David, sed etiam Romanorum ac aliorum gentilium, magna ac strenua gesta leguntur. De militibus demum populi christiani, maxime Caroli Magni regis, præclarissima sunt descripta : qui miro fidei ardore contra infideles promptissime pugnaverunt, imo et inter se pie contendebant, ut unusquisque eorum permitteretur prior congredi adversus æmulos fidei, prout de hoc in Speculo historiali pulcherrima veraciter describuntur. Conformiter de inclyto illo Juda Machabæo et strenuissimis fratribus atque militibus ejus, in libris Machabæorum magnifica recitantur, quæ satis sunt nota.
REGULA II.
Ad milites pertinet pro defensione reipublicæ fideliter præliari.
Nempe ad principem terræ pertinet toti territorio suo, villis et urbibus pacem acquirere, conservare, et adversantibus paci subditorum suorum efficaciter repugnare : quod totum per milites et eorum auxiliarios ac emissarios implet. Rursus, ut docet Philosophus, in urbibus sunt supremi, mediocres et infimi, et inter supremos sunt milites, reipublicæ defensores.
REGULA III.
Ad milites pertinet principi suo fideliter in omni rationabili causa ac justa necessitate adsistere.
Ad hoc enim specialiter deputantur. Cujus exemplum est in natura : quoniam regi apum quælibet apis propinquius quo potest associat se, et cum illo egreditur atque regreditur. Talis fuit Abisai, qui occidit Philistæum ense novo accinctum, qui nitebatur David regem occidere, prout fertur secundo Regum.3
REGULA IV.
Ad milites spectat miserabilibus personis, pupillis, viduis, orphanis, advenis, pauperibus, oppressis, desolatis, specialiter subvenire, et instar patris consolationem ac relevamen impendere, quantum permittit justitia.
Quamvis enim hæc omnia ad unumquemque pertineant Christianum, quum sint opera misericordiæ, specialius tamen ad milites, tanquam ad viros potentes, ad hoc institutos ac magis vacantes, ut cum sancto Job dicere queant: Oculus fui cæco et pes claudo, atque mœrentium consolator.4 Talis fuit optimus ille Godefridus de Bolonia, qui ante promotionem suam in regem Jerusalem, Terræque sanctæ adhuc miles exsistens, omni personæ miserabili ad se accedenti piissimam exhibuit opem.
REGULA V.
Ad milites attinet regulam ipsis a beatissimo Joanne Baptista positam adimplere.
Legitur quippe apud Lucam quemadmodum milites accesserunt ad Joannem, dicentes: Quid faciemus et nos? Quibus respondit: Neminem concutiatis, neque calumniam alicui faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.5 « Neminem », inquit, « concutiatis », id est, sub colore et potestate officii vestri nullum injuste gravetis, lædatis, nec opprimatis minus potentes, quum ex officio obligemini alios a tantis crudelitatibus refrenare. « Neque calumniam » alicui « faciatis », id est, nullum trahatis injuste in causam, nec accusetis mendose, nec fraudem alicui ingeratis ad extorquendum pecuniam. « Contenti » quoque « estote stipendiis vestris », ita ut nec prædas injustas committere nec aliena præsumatis invadere.
REGULA VI.
Milites ad vitam valde virtuosam et exemplarem tenentur.
Eorum namque officium magnæ est excellentiæ, ut patet ex divinis prædignisque actibus ad quos (sicut jam tactum est) adstringuntur. Certumque est quod quanto major est dignitas atque auctoritas militaris officii, tanto ad eminentiorem virtutum excellentiam teneantur. Tales fuerunt palatini ac milites Caroli regis, Rolandus, Oliverus, ac alii: qui fuerunt ita devoti, quod omni die dominica communicare solebant, et paulo ante confiteri, sicut in Speculo historiali describitur.
REGULA VII.
Ad milites spectat in rebus bellicis exercitiisque militaribus esse exercitatos, peritos et promptos, aliosque dirigere in eisdem.
Quum enim in bellis maxima instent pericula, et plus valeat experientia, peritia, industria, prudentia, quam fortitudo; constat quod bellatores, potissime milites, principemque militiæ, imo et principem ipsum, oportet in talibus valde esse expertos, exercitatos, peritos, sicut de hoc in libro de Re militari plenius scribit Vegetius: alioqui negligent ac perdent semetipsos et auxiliarios suos.
REGULA VIII.
Ad milites quædam virtutes specialiter spectant ac eminenter, prout hoc facile est pensare ex actibus jam prætactis qui ad ipsos ex officio pertinent.
Itaque præfulgere debent in fide catholica, in fidelitate quoque erga principem suum, in amore Dei ac boni communis, in caritate et misericordia circa miserabiles personas prætactas, in prudentia circa negotia bellica, in fortitudine timorem excludente atque audaciam refrenante in arduissimis causis, puta in præliis, in justitia et liberalitate ac vera magnanimitate.
Postremo, constat ex iis quanta sit modo deformatio status ac vitæ militaris, et militum militiarumque virorum, in quibus pro præfatis virtutibus, libido, cupido, curiositas, pompa, superfluitas et multiplex regnat ambitio, prout de hac materia in tractatulo de Vita militarium completius scripsi, ubi et ex Revelationibus S. Brigittæ recitavi exemplum notabile de gloriosa remuneratione militis virtuosi, et de terribili condemnatione militis vitiosi :6 quod propter prolixitatem vitandam omitto, quamvis satis aptum hic locum haberet.
Footnotes
Chapter 34 of 35