Skip to the text

Articulus 14

Qualiter sæculares, vulgares ac laici habere se debeant ad suos dominos temporales ac judices.

SUBJECTI estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi, quasi præcellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.1 In veteri Testamento in populo Dei non erat nisi pontifex unus et rex unus, quia lex illa Mosaica uni tantum Judæorum populo data est. Porro lex evangelica toti mundo est prædicata et tradita. Idcirco in populo christiano, tam in spirituali quam in sæculari statu, diversi sunt gradus prælationum et dignitatum ac jurisdictionum : quia in statu spirituali sunt sacerdotes, parochi, decani rurales, archipresbyteri, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi, primates, patriarchæ et Papa. Porro in statu sæculari sunt in singulis pagis et villis communiter scabini et scultetus ; in urbibus quoque sunt consules vel magistri civium, senatores vel consiliarii, jurati, officiatique alii. Deinde diversi sunt gradus sæcularium dominorum ac judicum : quorum aliqui præsunt villis, in quibus constituunt scultetum et scabinos. Sæcularium demum dominorum quidam sunt domicelli seu milites, quidam barones, aliqui comites, aliqui duces, quidam reges, et unus supremus, qui Imperator vocatur. Multumque expediret quod unus esset totius populi christiani monarcha et Imperator. Et sicut spiritualium prælatorum diversæ sunt actiones magis ac minus eminentes, juxta diversos gradus suarum prælationum, sic sæcularium dominorum ac judicum, quorum quo major et altior est potestas, eo eminentiores sortiti sunt actiones ac pluribus præsunt.

Itaque, sicut quilibet Christianus tenetur spiritualibus suis obedire prælatis in iis in quibus eorum jurisdictio se super ipsos extendit, ita et sæcularibus superioribus suis. Attamen in utroque jure potest appellatio fieri. Spectat ergo ad quemlibet Christifidelem unicuique superiori impendere honorem, obtemperationem, obedientiam, secundum mensuram et gradum superioritatis eorum, nec ipsis irrationabiliter contradicere aut reniti, imo ipsos tanquam summi Dominatoris ac Judicis vicarios atque communes juris ministros diligere, honorare, audire. Porro quid specialiter spectet ad dominos sæculares, infra aliqualiter est tangendum.

Habent autem diversæ urbes diversa privilegia, plebiscita, statuta, jura, consuetudines, observantias, ritus, quæ sibi volunt a suis principibus observari, contra quæ etiam arbitrantur sibi non posse aliquid ab eis juberi : cujus rei occasione interdum graves oriuntur dissensiones. De qua re difficile est ferre judicium. Nunc vero tetigisse sufficiat, quod sæculari potestati sit obediendum in suo foro, in iis ad quæ se ipsa extendit, sicut et potestati spirituali. Consequenter ergo tangendum est ad quæ singuli quique sæculares principes, præsidentes, officiati ac judices obligentur.

Footnotes

  1. 1 Petr. ii, 13, 14. ↩

Chapter 24 of 35