Skip to the text

Articulus 25

De pertinentibus ad mercatores ceterosque venditores et emptores.

VANI filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum.1

REGULA PRIMA.

Secundum leges humanas licitum est vendendo atque emendo decipere, dummodo illud non fiat ultra mediam justi pretii quantitatem; sed secundum legem divinam non licet hoc.

Lex namque humana alium respicit finem quam lex divina, utpote pacificam hominum conversationem ad invicem; et præstatur plebi communi, cujus maxima pars est plurimum imperfecta, cui omne injustum prohiberi non valet: imo ad vitandum mala pejora, permittuntur ei quædam mala minora, ut meretricium ac usura; non quod approbet ea, sed quia non punit, nec prohibet. Porro, si ultra medietatem pretii justi fiat deceptio notabiliter, impeditur hominum cohabitatio pacifica: ideo lex humana ad restitutionem compellit.

Lex autem divina omnem injustitiam prohibet. Nam et ipse Præceptor altissimus potens ac promptus est dare virtutem et opem seu gratiam adimplendi omne quod jubet: quod facere nequit homo. Hinc si in contractibus non servetur æqualitas justitiæ, tenetur in foro conscientiæ ad restitutionem seu recompensam ei qui damnum est passus, is qui plus habet aut minus exposuit, dummodo exstet notabile damnum: quod addo, quoniam justum pretium rerum non est semper certum aut punctualiter determinatum, sed in probabili hominum existimatione consistit, ita quod parvus recessus a medio non videtur æqualitatem auferre justitiæ. Verum in hoc tam emptor quam venditor suas discutiant intentiones ac conscientias.

REGULA II.

Fraude uti ad hoc quod aliquid vendatur plus pretio justo, illicitum est et injustum; et faciens hoc, ad restitutionem adstringitur.

Hoc enim cedit in damnum et deceptionem proximi, et est contra legem naturalem, quæ prohibet alteri facere quod quis non vult fieri sibi.2 Hinc ait et Tullius libro de Officiis: Tollendum est ex rerum contractibus omne mendacium. Istudque verum est loquendo de justo rei pretio secundum se. Verumtamen, si quis multum indigeat re alterius, et damnum alter incurrat carendo re sua, potest vendendo rem suam plus capere quam valet secundum se, non tamen plus quam valet sibi: et ita non nisi damnum suum quod incurrit vendendo debet recuperare plus accipiendo. Si autem non incurrit damnum rem suam vendendo, et emptor multum indiget ea, non debet venditor supervendere eam. Item carius vendere et vilius emere rem quam valet, secundum se injustum illicitumque consistit, attenta tamen qualitate loci ac temporis, consideratis quoque labore et periculo venditoris aut emptoris transferentis venalia de loco ad locum: plus equidem valet res uno loco unoque tempore quam alio loco ac tempore.

REGULA III.

Venditio fit injusta propter defectum rei venditæ, præsertim si venditor sciat rei suæ defectum: quem si nescierit, non peccat eam vendendo tanquam non sit ita defectuosa. Attamen postquam cognoverit, tenetur emptori facere sui damni recompensam: ut si vendatur aurichalcum pro auro, aut animal ægrum pro sano, aut minori mensura utendo.

Præterea, si venditor putet rem suam viliorem esse quam est, et emptor id sciat, videlicet quantum sit valens, tenetur hoc venditori insinuare: alioqui emendo deciperet venditorem, et ei restituere tenetur.

REGULA IV.

Venditor tenetur emptori manifestare vitium seu defectum rei suæ venalis.

Alias namque daret emptori occasionem damni, nihil diminuendo de pretio propter vitium rei; vel occasionem periculi, si propter vitium rei usus ejus sit impeditus aut noxius: ut si vendat domum ad casum dispositam pro domo robusta, aut equum tardum pro celeri.

Porro, si defectus rei sit manifestus, ut si equus exsistat monoculus, seu usus rei quamvis non sit utilis venditori, possit tamen aliis utilis esse, et venditor subtrahat de pretio quantum congruit; tunc non tenetur manifestare defectum rei vendendæ: quoniam emptor propter defectum talem forsan plus quam justum est de pretio conaretur subtrahere. Ideo venditor juste potest suæ indemnitati consulere, vitium illud silendo. Istud doctores communiter dicunt. Nihilo minus consultius salubriusque mihi videtur, etiam in hoc casu vitium hujusmodi pandere: imo necessarium hoc videtur, si emptor ex simplicitate aut inexperientia seu inadvertentia defectum rei non penset, et si venditor hoc ipsum perpendat.

REGULA V.

Negotiatio quæ ordinatur ad lucra, juste vituperatur: quia propinqua est casui, et cupiditati deservit, nec finem includit honestum.

Verumtamen, quoniam lucrum in sua ratione non includit illicitum aliquid, ideo potest ordinari ad finem laudabilem, ut ad suam et aliorum sustentationem, sive ad eleemosynarum largitionem. Hinc negotiatio non est simpliciter vitiosa: imo sic licita esse valet, dummodo moderatum lucrum quæratur, nec res carius quam valet vendatur, ipsumque lucrum expetatur non tanquam finis, sed ut stipendium laboris et sustentaculum victus.

REGULA VI.

Negotiatores, nisi sint multum timorati ac justi, in suis negotiationibus varia et gravia incidunt vitia: fraudes, mendacia, calliditates, perjuria, intentiones perversas, conatus damnabiles.

Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Negotians difficile exuitur a peccato.3 Generaliter quoque, vendentes victualia et alia quæque humano usui apta, atque artifices, nisi sint Deum timentes ac justi, in suis mercantiis, commutationibus et artificiis graves ac multas incidunt culpas, recedendo a medio pretii justi. Qui in urbibus suis emunt a pauperioribus pannos et consimilia, quæ alibi vendere volunt: emunt, inquam, ea tam viliter sicut possunt, et alibi vendunt tam care ut queunt. Conformiter qui in venditione panum, bladorum, carnium, piscium, non servant justitiæ medium, et quærunt decipere proximum. Denique in hoc etiam quidam villani et simplices prorsus intimorati et imperiti, in rebus parvis ac vilibus frequenter peccant enormiter, ova, caseum, butyrum, lac, olera, fructus vendendo sine respectu Dei tam care ut queunt, et cum admixtione falsitatis et pravæ intentionis: imo, si possent, multo plus conarentur lucrari in talibus talique modo, et habent animas suas venales pro modico nummo.4

Ideo de omnibus iis et universis præhabitis, prædicatores verbi cœlestis et pastores seu illorum vicarii populum publice ac privatim prudenter, frequenter, ardenter erudiant, ut universi et singuli discant Deum toto corde, in omnibus et super omnia, summe incomparabiliterque timere, diligere, venerari et quærere, et se ipsos dumtaxat in Deo sinceriter ament. Imo in hoc consistit tota sacræ Scripturæ doctrina moralis, ut Deum propter se pure toto corde amemus, et nos ipsos in Deo : ita ut omne quod impedit nos a Deo, a gratia, profectu et salute, penitus fugiamus ; et quidquid confert et expedit nobis ad inhærendum Deo, plenarie amplectamur, hoc est, correptionem, correctiones, aspernationes, injurias, persecutiones, infirmitates, adversitates, castigationesque corporis, abnegationem propriæ voluntatis, subjectionem, abjectionem, paupertatem, patientiam, humilitatem, mansuetudinem, sobrietatem, obedientiam, misericordiam, justitiam, discretionem et caritatem. In iis sicut in cunctis divitiis gloriemur, horum opposita detestemur ; Omnipotentis gloriam et honorem, universorum salutem ferventissime affectemus, intendamus et procuremus totis viribus incessanter. Ad laudem et gloriam incircumscriptibilis et supergloriosissimi Creatoris, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS DUORUM LIBRORUM DE DOCTRINA ET REGULIS VITÆ CHRISTIANORUM.

Footnotes

  1. Ps. LXI, 10. ↩

  2. Tob. IV, 16. ↩

  3. Eccli. XXVI, 28. *negligentia. ↩

  4. Eccli. x, 10. ↩

Chapter 35 of 35