Skip to the text

Articulus 3

De iis quæ ad archidiaconorum spectant officium.

TOTUM corpus eorum plenum erat oculis.1 Quemadmodum sancti patres Augustinus et Ambrosius, expositores quoque concorditer protestantur, ea quæ Apostolus scribit ad Timotheum de virtutibus ad episcopos pertinentibus, sicut jam patuit, ad presbyteros etiam pertinent, et exponuntur de ipsis, secundum intentionem Apostoli, qui illo in loco inter episcopum et presbyterum non distinguit: cujus est signum, quod descripto quales debeant esse episcopi, de diaconibus mox subjungit. Quum igitur juxta Patrum decreta archidiaconus præsit presbyteris, habeatque visitare ipsos curatos, constat quod major ad ipsum spectet virtutum perfectio quam ad curatos presbyteros, et quod verba illa Apostoli in sublimiori gradu perfectionis archidiaconos magis quam curatos respiciant.

Porro, ut primo Decretalium continetur, archidiaconus post episcopum sciat se episcopi esse vicarium in omnibus, et omnem curam in clero (id est clericorum), tam in urbe positorum quam eorum qui per parochias commorantur, ad se pertinere: utpote perscrutari qualiter conversentur et sacerdotalis ac pastoralis officii adimpleant actus populum instruendo, et an factis, verbis ac moribus exemplariter se habeant. Statutis quoque temporibus debent per se ipsos, si poterunt, alias per vicarios vita, ætate, scientia dignos, visitare suas parochias, inquirenda inquirere, corrigenda corrigere, et sine personarum acceptione salutem animarum quærere, exterminia vitiorum, Dei honorem, plebis ædificationem, non commoda sua propriosve honores.

Quæ quum ita se habeant, quam infinite vitiosissima et damnabilissima est ista abusio, quod in fæcibus temporum horum a presbyteris incontinenter viventibus non quæruntur nisi pecuniariæ pœnæ, et taxa certa soluta, in suis permittuntur sedere (imo jacere) sceleribus, incontinentiis et scandalosissimis vitiis, in maximam omnipotentis Dei injuriam, atque in simplicium ac laicorum gravissimum scandalum! O quale judicium imminet præsidentibus talibus! Qualem poterunt Judici metuendo de sibi commissis et de suo officio reddere rationem? Timeant ergo archidiaconi et eorum vicarii rigorosissimum ac metuendissimum Dei judicium, infernale quoque superintolerandum supplicium; et sua debite exsequantur officia, lubricosque presbyteros ac ceteros juxta juris tenorem puniant et emendent.

Nempe, ut in epistola legitur S. Clementis Papæ, archidiaconi sunt oculi præsulis. Sint igitur undique oculati, circumspecti, discreti, et causas quas ignorant, diligentissime investigent justeque judicent, omni cupiditate, odio et inordinato amore atque timore exclusis:2 quatenus, sicut in Ezechiele de quatuor animalibus oculatis describitur, pedes ipsorum sint recti, hoc Ezech. I, 7. est affectus processusque justi, et pennæ Ibid. 11. eorum desuper sint extentæ, id est intentiones et considerationes ad Deum erectæ; et quidquid alios docent, ipsi in primis eminenter adimpleant, ac instar scintillarum sint fervidi, ac ferventia proferant verba.

Heu, heu, heu, ad quid, ad qualem statum, ad quantam ruinam devenit Ecclesia, in qua pene nihil horum servatur, et pueri totius spiritualis ac virtuosæ exercitationis prorsus ignari, ad tanta promoventur officia, atque in structura Ecclesiæ pro columnis firmissimis basibusque robustis eriguntur ac statuuntur pulveres et festucæ levissimæ, gramina et stramina, quæ omni vento tentationis, omni turbine vitiorum, omni impetu passionum dejiciuntur! O qualiter periclitantur qui talibus columnis ac basibus innituntur!

De iis plura conscriberem, et de pertinentibus ad archidiaconos quasdam ponerem regulas, de quibus in libello de Vita et regimine archidiaconorum dictum est plenius; sed rationabilibus ex causis pertranseo:3 hic tantumdem sufficiat tetigisse.

Footnotes

  1. Ezech. I, 18. ↩

  2. Job XXIX, 16. ↩

  3. Cf. t. XXXVII, p. 117 A et s. ↩

Chapter 13 of 35