Skip to the text

Articulus 5

Quam virtuosa, casta, spiritualis et exemplaris esse debeat conversatio canonicorum, diaconorum similiter et subdiaconorum.

DIACONOS similiter oportet esse pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura.1 Et hi probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Ecce ex apostolicis verbis iis comprobatur quod diaconi ratione sui diaconalis officii ad multa specialiter obligentur, suumque officium teneantur ex caritate et gratia exercere, ita quod peccent mortaliter quotiescumque aliquem actum sacri ordinis sui exsequuntur cum conscientia mortalis peccati, seu exsistendo in mortali peccato: imo, si ordinem illum accipiant exsistentes mortaliter rei, peccant mortaliter. Idem de subdiaconis est tenendum. In generalibus quoque conciliis est statutum ut utrique in sua ordinatione promittant castitatem. Et dato quod nunc non emittant hoc votum explicite, attamen promittendo sacrorum observantiam canonum, implicite satis promittunt; et quamvis hoc nequaquam promitterent, nihilo minus ex divinis evangelicisque præceptis ad castitatem tenentur. Rursus, eo ipso quo in sacris sunt constituti ordinibus, incontinentia eorumdem adhuc graviorem induit speciem, et plus quam simplex fornicatio judicatur: quoniam sacrilegium est, id est abusus rei sacræ, quum divino sint cultui consecrati ac deputati.

Præterea, ad quantam virtuositatem ac puritatem cuncti in sacris constituti ordinibus teneantur, elucescit ex testimonio divini ac sapientissimi Dionysii, asserentis: Non est audendum aliis fieri ducem, nisi quis secundum omnem virtutem deiformissimus exstet, id est Deo præcipue similis et in virtutibus multum abundans.2

D Ex qua auctoritate doctores super quartum Sententiarum concludunt: Quum homo in quolibet ordine sacro constituatur dux aliis in rebus divinis, in cujuslibet sacri ordinis susceptione et administratione peccat mortaliter qui in mortali culpa suscipit aut exercet ordinem illum.3 Sicque sanctitas vitæ exigitur ad cujuslibet sacri ordinis susceptionem et exsecutionem, de necessitate præcepti, non sacramenti. Nam et in Deuteronomio Dominus jussit:4 Juste quod justum est exsequeris. Imo qui indigne recipit sive exsequitur ordinem sacrum, est præsumptuosus et quasi blasphemus, prout in epistola ad Demophilum Dionysius sanctus fatetur.5

Hinc in principio tertii Decretalium dicitur : Ut clericorum mores et actus in melius reformentur, continenter et caste vivere studeant universi, præsertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis vitio præcaventes :6 quatenus in conspectu omnipotentis Dei puro corde et casto corpore valeant ministrare. Ne vero facilitas veniæ incentivum tribuat delinquendi, statuimus ut qui incontinentiæ vitio deprehensi fuerint laborare, prout magis aut minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones (videlicet ut ab officiis suspendantur, et ecclesiasticis beneficiis spolientur) : quas efficacius et districtius præcipimus observari, ut quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltem pœna coerceat a peccato. — Nullus sacerdos feminas de quibus suspicio esse potest, secum retineat.78 — Si presbyter, diaconus aut subdiaconus de quacumque femina crimine fornicationis suspectus, post primam, secundam et tertiam admonitionem inveniatur fabulari aut aliquo modo conversari cum ea, excommunicationi subdatur. — Cum clericis non permittantur mulierculæ habitare, nisi forte de illis personis exsistant in quibus naturale fœdus nihil permittat sævi criminis suspicari.9 — A crapula et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant :10 ideo temperent sibi vinum et se vino, nec ad haustus bibant æquales. — Officia et commercia sæcularia non exerceant, maxime inhonesta.11 Mimis, joculatoribus et histrionibus non intendant ; nec tabernas visitent, nisi in itinere constituti. Ad aleas et taxillos non ludant, nec hujusmodi ludis intersint. Coronam et tonsuram habeant convenientem ; seque in ecclesiasticis officiis ac aliis studiis bonis exerceant diligenter. Clausa desuper deferant vestimenta, nimia brevitate aut longitudine non notanda ; pannis rubeis aut viridibus non utantur. — Si quis ex clericis comam relaxaverit, anathema sit. — Monasteria monialium si aliquis clericorum sine causa manifesta et rationabili visitare præsumpserit, per episcopum arceatur, et nisi destiterit, ab ecclesiastico officio reddatur immunis.

Hæc et quædam iis consimilia in loco præallegato contenta sunt : imo et in Decreto ex dictis S. Isidori multa hujusmodi conscribuntur.12 Ex quibus ostenditur quam virtuosa, sancta et ædificatoria olim exstiterit et nunc quoque merito esset canonicorum vita. De qua etiam materia specialem compegi tractatulum. Verum nunc status ille pene ad extremam et maximam devenit ruinam.13

Postremo, in præinductis observantiis atque virtutibus, præsertim in omni prorsus evitatione ac eradicatione gulæ et luxuriæ, feminarum quoque prohibitarum cohabitatione vitanda, et in divini frequentatione Officii, in omni exemplaritate, in effugienda omni superfluitate curiositateque vestimentorum et ornamentorum, in sobrietate, in paterna ac fraterna correptione, in zelo divini honoris atque fraternæ salutis, tenetur decanus, utpote canonicorum prælatus, sic canonicis præeminere, sicut præeminet eis præsidentia, auctoritate et ecclesiastica dignitate, et sicut pastorem suo gregi oportet præesse. Quo constat quam criminosum ac damnabilissimum esset, si ipse exsisteret lubricus aut gulosus, pompaticus, inexemplaris, intimorateque vivens. Non permittat in choro, præsertim sub divino Officio, fabulationes misceri, levia fieri, dissolutiones committi, nec post divinum Officium sinat in ecclesia sua scurrilia vel lasciva verba proferri. Provideatque pro posse ut divinum Officium reverenter solvatur, psalmodia distincte pronuntietur, matutinale officium non nimis tarde incipiatur, Missæ quoque ordinate ac debite fiant, et congruæ cærimoniæ observentur, atque ad Gloria Patri, etc., et ad reverentiam trinariam supergloriosissimæ Trinitatis notabiliter inclinetur, imo etiam ad pronuntiationem horum nominum, Jesus et Maria, fiat devota capitis inclinatio aliquanta, quum et quidam laici legantur post mortem suam in purgatorio dire puniti, eo quod audiendo hæc nomina, non inclinaverunt capita sua.

Postremo, in capitulo, in tractando consilio, in conviviis et cunctis operibus atque colloquiis exhibeat se decanus in verbis ædificativum, contentionesque reprimentem, et verba illicita compescentem, et præceptum fraternæ correptionis strenue adimplentem. In divino item Officio, quantum sibi exstat possibile, sit primus ac ultimus; nec impertinentia sibi sæcularia negotia assumat expedienda: sicque commune bonum sui collegii in spiritualibus ac temporalibus procuret et servet fideliter et ferventer, nec propria commoda quærens, nec de suo in se gaudens honore; sitque indesinenter formidolosus, sollicitus, custoditus, et in primis suæ domui bene præpositus, tanquam pro omnibus commissis rationem Altissimo redditurus.

Footnotes

  1. 1 Tim. III, 8-10. ↩

  2. De Eccl. hier. c. III. ↩

  3. dist. XXIV. ↩

  4. Deut. XVI, 20. ↩

  5. Epist. VIII. ↩

  6. tit. 1, c. 13. ↩

  7. ibid. c. 2. ↩

  8. tit. 2, c. 1. ↩

  9. ibid. c. 9. ↩

  10. tit. 1, c. 14. ↩

  11. ibid. c. 15. ↩

  12. p. 1, dist. 23, c. 3; 25, c. 1. ↩

  13. Cf. t. XXXVII, p. 165 et s. ↩

Chapter 15 of 35