Articulus 4
De pertinentibus ad inferiores prælatos, specialiter ad curatos.
SOLLICITE cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.1 Longum esset de singulis ecclesiasticorum statuum gradibus prosequi: ut de patriarchis, cardinalibus, primatibus, metropolitanis, archiepiscopis, archipresbyteris, præpositis, decanis, abbatibus, prioribus. Nec hujus opusculi id requirit intentio: quia et is cujus instantia hæc scribuntur, illa dumtaxat petiit tangi quæ sibi in sermocinationibus suis amplius poterunt deservire. Porro hoc in generali reor tangendum, quod in universis gradibus, statibus atque ordinibus quanto quis altioris est dignitatis jurisdictionisque latioris, eo ad ampliorem virtutum perfectionem adstringitur. Et in quantum Christianus est, tenetur ad talem conversationem sicut in primo est declaratum tractatu; in quantum vero diaconus, ad virtuosiorem; in quantum sacerdos, ad vitam adhuc tanto eminentioris virtuositatis, quanto sacerdotium diaconatu est dignius; in quantum sacerdos curatus, adhuc ad conversationem multo plus virtuosam et exemplarem, ratione pastoralis officii, quod non parvæ est dignitatis. At vero in quantum decanus ruralis, aut archipresbyter, aut collegiatus decanus, ad vitam tenetur adhuc multo plus virtuosam, irreprehensibilem et sinceram; atque in quantum archidiaconus, obligatur ad virtuositatem adhuc exuberantiorem; sicque ascendendo gradatim. Denique de religiosis et eorum prælatis est evidens quod juxta qualitatem, arduitatem et eminentiam variam regulæ et suæ professionis atque monasticæ prælationis, ad multa magis aut minus sublimia ac perfecta specialiter obligantur: quod prosequi valde esset prolixum.
In quibus omnibus, juxta tacta, quo gradus, status, prælatio, ordo seu dignitas exstat major et altior, eo ruina gravior, culpa major, negligentia vituperabilior, carnalitas damnabilior est censenda: quia quo major dignitas, eo virtuositas major exigitur, et vehementior ac multiplicior est obligatio ad sincere vivendum juxta exigentiam uniuscujusque vocationis.
Insuper, in omnibus istis unusquisque istorum tenetur per caritatem incipere a se ipso, primoque facere, deinde docere, quum dicat Salvator: Quid proficit homo, si universum mundum lucretur et perdat se ipsum?2 Secundo tenetur suos domesticos debite gubernare; tertio, officiatos suos atque vicarios, ut ad sua officia sint condigni, et efficaciter impleant ea; quarto, plebem communem.
Nunc autem de sacerdotibus curatis aliquid specialiter arbitror memorandum. Hi itaque ad cunctas tenentur virtutes vel circa se ipsos, aut circa subditos suos, aut circa suos superiores, ad quas præsules obligantur vel circa se, vel circa superiorem, aut circa subjectos. Etenim sicut se habet antistes ad universam sibi commissam diœcesim, sic unusquisque curatus seu capellanus ipsius habet se ad creditam sibi parochiam.
Talis ergo in primis conetur ac satagat conversari ut oportet et condecet Christianum, vitando cum omni diligentia omne mortale peccatum, eaque omnia adimplendo quæ in tredecim regulis in primo libello inductis tanguntur.3
Secundo conetur et satagat conversari ut spectat ad sacerdotem, se ipsum quotidie disponendo ad celebrandum devote et digne, ne reus sit corporis et sanguinis Christi. In ipsa quoque celebratione sit recollectus, attentus ac fervens, timorate et cum reverentia summa se habens. Sed et facta celebratione, de tantis beneficiis Deo sit gratus, jugiter memor, et custoditus in cunctis; nec linguam suam polluat verbis illicitis, vanis, otiosis, scurrilibus (ne dicam mendosis, detractoriis et lascivis), cum qua protulit sacratissima Missæ et canonis verba; pensetque quod etiam laici eo saltem die quo communicant, devotius solito se habent. Attendat dignitatem tanti sacrificii, et majestatem ac sanctitatem Patris æterni, cui id offert, causas quoque permaximas pro quibus hoc immolat; et vereatur, tremat ac erubescat coram Deo altissimo in tanto sacrificio se habere indigne, indevote, irreverenter, et absque debita puritate.
Tertio nitatur ac satagat vivere ut tenetur in quantum curam sortitus est animarum, ut (juxta introducta apostolica documenta) sit non solum juxta communem cursum et modum, sed etiam specialiter ac eminenter, prout sacerdotium et pastorale requirunt officium, irreprehensibilis, exemplaris, sobrius, prudens, morigeratus, pudicus, hospitalis, doctor et informator gregis sibi commissi;4 non litigiosus, non cupidus, sed suæ domui bene præpositus; non superbus, non iracundus, non turpis lucri avidus, sed benignus, justus, continens, et recte tractans verbum veritatis, Scripturarum eloquia bene declarans ac prædicans, ita ut in primis impleat ea. Ecce ad omnia ista tenetur sacerdos in quantum curatus, secundum gradum eminentiæ ordinis sacerdotalis atque officii pastoralis.
Quarto studeat suos domesticos idonee regere, totamque suam parochiam, quibus potissime festis diebus atque dominicis sermocinetur, Evangeliumque exponat, et de credendis ac agendis instruat in ecclesia congregatos, et de quatuor novissimis, de modo quoque resistendi victoriose tentationibus cunctis, et qualiter venerari debeant sacramenta, et de modo confitendi, et quam salubre sit multoties confiteri.
Quinto studeat ubique, in mensa, in communi colloquio et alibi semper exemplariter se habere, delinquentes quoque moderate corripere, et ædificatoria verba proferre. Tabernas, comessationes et potationes superfluas totaliter detestetur, nisi in itinere necesse sit ei introire tabernam. Omnem mulierem suspectam et secundum jura prohibitam, a sua omnino removeat domo.
Sexto curet sibi libros obtinere utiles; vacanteque sibi tempore assidue oret, legat, studeat, scribat, meditetur; atque quotidie se ipsum recolligat, perscrutetur, expurget; et qualiter se habeant sibi commissi attendat, ac contra peccata in quibus magis culpabiles sunt, specialius prædicet cum fervore.
Septimo summe sollicitus sit circa graviter infirmantes et agonizantes, quos personaliter, si sic magis expediat, visitet, instruat, consoletur, ad patientiam exhortetur, et contra tentationes quæ in extremis plus sæviunt, præmoneat ac muniat eos; et si fieri potest, morientibus adsit, et sacra verba ipsis loquatur: alioqui disponat ut adsint illis devotæ personæ usque ad exspirationem, quia in hora illa maximum et extremum exstat periculum. Porro de tentationibus quæ tunc acrius solent agonizantes invadere, et de modo resistendi eisdem, et qualiter tunc infirmantibus sit adsistendum, diffuse scripsi in tractatu de Particulari judicio quod fit in obitu singulorum.
Octavo doceat omnes in ecclesia publice qualiter universi, et singulariter etiam operarii atque mechanici ac terræ cultores, debeant omni die primo quærere regnum Dei et justitiam ejus, rectam quoque intentionem habere, et omnes suos labores ad debitum finem, hoc est ad Dei honorem et gloriam propriamque salutem, referre, et Missam, si eis vacet, quotidie libenter ac devote audire, et sub laboribus suis mentem suam ad Deum interdum erigere orando ac salubria meditando, et ut de sero antequam eant dormitum conscientias suas examinent, quid boni omiserint, quid mali commiserint pensent, et de omni sua doleant culpa, veniam deprecentur, aptoque tempore confiteri proponant.5 Itaque de iis et de ceteris omnibus ad omnem Christianum spectantibus, quæ supra in primo libello sunt tacta, instruat ipsos frequenter, seriose ac fervide; de iis quoque quæ ad quosdam specialiter pertinent, quæ infra tangentur.
Postremo, constat ex dictis quam deflenda et maxima sit deformatio ac ruina curatorum: quorum, heu! nonnulli sunt publici concubinarii, qui et spirituales filias suas vitiosissime ac prorsus sacrilege non metuunt inquinare.
Tantum de curatis sit tactum: de quorum vita et regimine librum edidi specialem.6
Footnotes
Chapter 14 of 35