Articulus 22
De moribus senum.
CORAM cano capite consurge, et honora personam senis.1 Opposita juxta se posita limpidius innotescunt. Mores autem senum ac juvenum contrarii sunt pro maxima parte. Idcirco ex dictis de moribus juvenum, faciliter elucescunt dicenda de moribus senum.
Quorum sex vituperabiles mores ponit Philosophus.
REGULA PRIMA.
Nam senes solent esse multum increduli hominum verbis.
Frequenter enim experti sunt fraudes, falsitates, fallacias versutiasque humanas, et quod frequenter sit aliter quam narretur : hinc metuunt falli.
REGULA II.
Senes frequenter sunt suspiciosi, et quæ vident seu audiunt, solent interpretari in pejus.
Siquidem diu vivendo, aliis nocuerunt, et plura operati sunt mala, hominumque calliditates cognoscunt : ideo suspicantur mala de aliis, et fieri sibi verentur quod aliis se fecisse noverunt. Verum circa hæc sunt hortandi ut medium observare conentur, et veræ sapientiæ lucem sequantur, et meliora confidant de aliis; attamen sine temeraria assertione : nam et abundans cautela non nocet.
REGULA III.
Senes esse pusillanimes ac timidi solent.
In ipsis enim deficiunt vires, et naturalis tepuit calor, et cernunt sibi modicum vitæ ac temporis superesse. Sunt ergo monendi ut confidant in Domino, atque magnanimes sint in eo, et caritatis accendantur ardore, imo et vitæ æternæ confidentia glorientur, atque ad illam sese præparent tanto ferventius quanto se vident hinc exituros celerius. Talis utique fuit venerabilis ille Mathathias, qui in extremis suis filios suos hortabatur et animabat tam sapienter, magnanimiter et ardenter, ut primo Machabæorum describitur.2
REGULA IV.
Senes solent esse illiberales et avari.
Nempe naturaliter jam frigescunt, et semper timent deficere ac egere. Quo contra sunt instruendi ut quo propinquiores sunt fini, eo proniores sint ad opera pie tatis, et rationabili ac competenti provisione contenti.
REGULA V.
Senes sunt malæ atque difficilis spei.
Et hoc patet ex dictis. Quoniam quidem vires eis deficiunt, formidolosi existunt, magisque vivunt memoria præteritorum quam spe futurorum. Unde et quando conveniunt, amplius delectantur recitando præterita quæ gesserunt, aut gesta cognoscunt, quam de futuris loquendo.
REGULA VI.
Senes solent esse inverecundi : quia ob suas indigentias plus curant de bono utili quam honesto.
Verum contra ista sunt admonendi ut in spe futurorum cœlestium glorientur, et inde libenter loquantur; honestatem quoque virtutum jugiter curent, atque in iis exhibeant junioribus exempla assidua probitatis.
Assignantur præterea quatuor mores senum laudabiles.
REGULA PRIMA.
Senes namque solent esse compassivi.
In se ipsis enim experiuntur plures imbecillitates, indigentias et ærumnas, propter quas sibi cupiunt condoleri: idcirco et aliis compati proni sunt.
REGULA II.
Senes communiter habent concupiscentias remissas ac temperatas.
Calor etenim naturæ tepet in eis, atque frigescunt; nec sensus vigent in eis, ut secundo Regum dixit Berzellai octogenarius: Numquid vigent sensus mei ad discernendum?3
REGULA III.
Senes dubia non multum affirmant, nec pertinaciter asserunt.
Nempe diu vivendo experti sunt incertitudinem eventuum humanorum, et quam multa putentur vera et certa, quæ falsa sunt sive ambigua; seque in talibus sæpe esse deceptos reminiscuntur: idcirco adhuc se falli verentur.
REGULA IV.
Senes non valde intense agunt, sed moderate.
Quemadmodum enim temperatæ sunt in eis concupiscentiæ, ita et actiones, sanguine jam refrigescente in ipsis.
At vero qui in statu sunt medio inter juventutem et senectutem, qui et communiter juvenes nuncupantur, prout juvenes ab adolescentibus distinguuntur, habent de moribus senum ac juniorum quidquid in illis laudabile est.
Footnotes
Chapter 32 of 35