Articulus 23
De moribus mulierum.
FALLAX gratia, et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.1
Mores mulierum laudabiles hi sunt:
REGULA PRIMA.
Mulieres ex natura solent communiter esse verecundæ ac timidæ: per quod a multis retrahuntur excessibus.
Ex naturali quidem dispositione imperfectiores sunt viris, et honoris ac bonæ famæ sunt cupidæ: idcirco inhonorationem ac diffamationem verentur. Verecundia autem est timor dehonestationis. Informandæ sunt ergo ut Deum salubriter formidare addiscant, et de vitiorum turpitudine ac inhonestate in præsentia vultus divini semper verecundentur.
REGULA II.
Mulieres communiter sunt compassivæ, misericordes, atque ex compassione ad fletum proclives.
Habent namque communiter cor molle ac tenerum. Hinc dura et aspera ferre non valent, et si alios videant talia pati, mox condolent.
REGULA III.
Mulieres in suis inclinationibus et affectionibus sunt intensæ ac vehementes, et quales sunt, tales sunt valde.
Quod in bonis quodammodo bonum est; in malis autem malum est nimis. Mulieres quippe in ratione sunt debiles: idcirco non bene sciunt se refrenare nec vincere. Unde quæ misericordes sunt, sunt valde misericordes; et quæ crudeles sunt, sunt valde crudeles. Et quamvis in principio, antequam fuerint notæ, sint aliqualiter verecundæ; tamen quum fuerint notæ atque fiduciam sumpserint, ita se habent et agunt, quod etiam viri taliter se habere ac agere abhorrerent. Ideo in Ecclesiastico scriptum est:2 Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris.3 Omnis plaga, tristitia cordis; et omnis malitia, nequitia mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.4
Informandæ sunt ergo puellæ ac mulieres ut defectum naturæ ac rationis studeant emendare atque supplere per dona gratiæ, et auxilio divinæ illuminationis, et per quotidiana incrementa virtutum.
Porro vituperabiles mulierum mores sunt isti:
REGULA PRIMA.
Mulieres communiter sunt passionum suarum imitatrices.
Et hoc ex rationis contingit debilitate. Docendæ sunt ergo ut per virtutes morales appetitum suum sensitivum subjiciant rationi, et carnem in obsequium spiritus redigere non desistant, nec aliquid appetant, agant aut proferant, nisi secundum rectæ judicium rationis.
REGULA II.
Mulieres solent esse verbosæ et garrulæ.
Quod ex sapientiæ contingit defectu, quum Salomon dicat: Stultus verba multiplicat.5 Et rursus: Vidisti hominem velocem ad loquendum?6 stultitia magis speranda est quam illius correctio. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Gratia super gratiam, mulier pudorata, sancta et tacita.7
REGULA III.
Mulieres solent esse contentiosæ.
Passiones quidem suas faciliter reprimere nequeunt. Quum enim sint cupidæ honoris ac laudis, aspernationem et vituperationem non ferunt tranquille. Imo ex hoc irascuntur et litigant, quemadmodum legitur in Tobia de puella increpata a devotissima Sara, quæ puella respondit indignans: Jam ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.8 Numquid et me interficere vis, sicut interfecisti septem viros?
REGULA IV.
Mulieres solent esse curiosæ, et circa cultum atque ornatum suum multum intentæ.
Nam, ut patuit, avidæ sunt honoris laudisque propriæ, et defectum naturæ conantur per additamenta artis supplere. Sed instruendæ sunt quam periculosum sit istud, ut patuit supra de vestientibus et ornantibus se pompose.9 Estque contra apostolica documenta, quum beatissimus princeps dicat Apostolorum: Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus.10 Vas quoque electionis, prima ad Timotheum: Volo (inquit) mulieres esse in habitu ornato (id est decenti), cum verecundia et sobrietate, ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa.11 Studeant ergo Deo in puritate cordis placere, et suis maritis in Deo.
REGULA V.
Mulieres solent esse inquietæ, mobiles atque instabiles.
Et hoc ex complexionis mollitie et rationis defectu progreditur: nam et phantasiis et imaginationibus faciliter involvuntur. Verumtamen ista non sunt universaliter vera: imo feminæ quædam sunt valde prudentes, constantes, et suis viris prudentiores, sive ex naturalibus, sive ex gratiæ donis: sicut de Judith, Abigail, Esther narrat Scriptura.
Postremo, nunc introducta de diversis diversorum hominum moribus non sunt ita accipienda quasi in omnibus aut necessario ita sit, sed quod juxta communem naturæ cursum sic soleat esse. Imo ad hoc niti jugiter unusquisque debet, ut juxta divinæ legis præcepta ac documenta refrenet, reformet et regat se ipsum, et contra ea vitia fortius reluctetur ad quæ proniorem se sentit ex dispositione innata sive contracta, sicut hortatur Apostolus ubi ait : Reformamini spiritu mentis vestræ.12
Footnotes
Chapter 33 of 35