Skip to the text

Articulus 11

Qualiter servientes ac operarii habere se debeant ad dominos suos.

SERVI, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.1 Regulam servorum et ancillarum compendiosissime ac prudentissime descripsit Apostolus ad Ephesios. Quod enim scribit de servis, de ancillis quoque proportionaliter est sumendum. Itaque ait: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes sicut Domino, et non sicut hominibus; scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.2

Ex iis saluberrimis verbis regulæ eliciuntur, quibus ostenditur quæ ad servos atque ancillas specialiter spectent. Quarum prima sit ista:

REGULA PRIMA.

Servi et ancillæ servire debent dominis suis ac dominabus in timore, non tamen omnino servili.

Debent etenim ipsis servire non solum timore quod expellentur aut mercede privabuntur si male, pigre et negligenter servierint, sed potius ex timore ne superiores suos scandalizent, et ne illi sic scandalizati graviter peccent, maledicant, aut nomen Christi blasphement. Quod potissime fuit necesse in exordio Ecclesiæ primitivæ, quando servi et ancillæ fideles passim cohabitabant et ministrabant gentilibus perfidisque dominis. Idcirco adjecit Apostolus: Ne nomen Domini blasphemetur. Improbitas namque servorum redundat in dominum.3 Propter quod Deus per Jeremiam et Ezechielem frequenter improperavit filiis Israel: Commaculastis nomen meum sanctum in gentibus, et nomen meum per vos pollutum est inter gentes.45

REGULA II.

Servi et ancillæ servire debent superioribus suis in columbina simplicitate, absque simulatione ac duplicitate, utpote in cordis sinceritate et recta intentione.

Nam et Jacobus ait apostolus:6 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. In Ecclesiastico quoque asseritur: Væ duplici corde et labiis scelestis.7 Sic Mardochæus servivit regi Assuero, insinuans ei insidias eunuchorum ipsum regem jugulare optantium, ut in libro scriptum est Esther.8 Sic etiam Abisai servivit regi David:9 quem quum unus fortiorum Philistinorum nisus fuisset occidere, ipse Abisai mox præsidium regi David impendit, Philistæum illum occidens.

REGULA III.

Servi et ancillæ servire debent superioribus suis sicut Christo, non tamen ex latria, neque ex hyperdulia, sed fideli duliæ servitute, ut sit similitudo aliquanta atque in genere, non perfecta et in specie, hoc est similitudo proportionis, ut in utroque obsequii genere sit sincera intentio et observatio æquitatis.

Sic Jacob servivit perfido Laban, ad quem ipse Jacob bona conscientia dixit: Arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi; ego omne damnum reddebam: quidquid furto perierat, a me exigebas. Die noctuque æstu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. Sic per viginti annos servivi tibi.10

REGULA IV.

Servi et ancillæ debent majoribus suis servire fideliter, non tantum in illorum præsentia, sed æque diligenter in præsentia atque absentia, eo quod Deus omnipotens, judex summus, ubique et semper universa intueatur.

Sic servivit domino suo gentili monachus ille captivus de quo sanctus scribit Hieronymus. Qui monachus captus a Sarracenis, et domini sui oves diligentissime pascens, multum per hoc placuit domino suo. Tandem tædio captivitatis et desiderio christiani cultus accensus, fugam iniit cum femina quadam sibi ab illo Sarraceno tradita: a qua tamen perfecte continuit. Porro post aliquot dies dominus suus cum famulo uno insecutus est monachum. Qui timore domini sui intravit speluncam in qua leæna erat, secessitque in aliam partem speluncæ. Dominus vero misit servum suum ut monachum feminamque extraheret. Ingredientem igitur servum erumpens leæna apprehendit per collum et interfecit. Dominus vero de tardatione satellitis sui indignans, et duos uni resistere arbitrans, speluncam ingrediens, protinus a leæna est suffocatus. Quibus visis egressus monachus, pervenit cum femina ad Christianorum confinia.

REGULA V.

Servi et ancillæ servire debent non tantum nec principaliter propter lucrum seu commodum temporale, sed caritative, potissime intuitu et amore salutis æternæ.

Servientes namque, obsequium et mercedem terrenam ordinare debent ad Dei honorem propriamque salutem, sic ut necessaria vitæ suis laboribus acquirendo, subsistant obsequi Deo: et ita suam paupertatem ac servitutem debent æquanimiter ferre, imo et Deo inde regratiari, atque ex prompto et devoto animo ministrare.

Ita egit abbas Olympius, de quo legitur quarto volumine Vitæ sanctorum Patrum, quod ex servis fuit, omnique anno descendit ab eremo in Alexandriam, portans pretium dominis suis, qui occurrebant ei, et salutabant eum.1112 Senex autem fudit aquam in pelvim, ut lavaret pedes illorum.13 Qui dixerunt: Noli, Pater, ne graves nos. Respondit: Ego sum servus vester, et gratias ago quod permisistis me libere Deo servire; et nisi permiseritis me pedes vestros lavare, et pretium allatum sumpseritis a me, manebo hic et serviam vobis. Illi vero in reverentia ipsum habentes, dederunt ei potestatem faciendi quod vellet, ac reverentem honorifice deducebant.

Footnotes

  1. 1Petr. ii, 18. ↩

  2. Ephes. vi, 5-8. ↩

  3. I Tim. vi, 1. ↩

  4. Ezech. xxxvi, 20-23. ↩

  5. Jer. xxxiv, 16; ↩

  6. Jacob. i, 8. ↩

  7. Eccli. ii, 14. ↩

  8. Esther ii, 21, 22. ↩

  9. II Reg. xxi, 16, 17. ↩

  10. Gen. xxxi, 38-41. ↩

  11. Gen. L. 1. ↩

  12. Gen. XLVI, 29. ↩

  13. Coloss. III, 20. ↩

Chapter 21 of 35