Skip to the text

Articulus 10

Quomodo Christifideles habere se debeant circa servos et ancillas, et circa operarios ac mercenarios suos.

NOLI esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.1 Lex Christi, lex est totius caritatis, pietatis ac humilitatis. Ideo Christiani circa suos ministros et ancillas, circa operarios et mercenarios suos habere se debent caritative, pie, humiliter, non proterve, aspernanter, elate. Imo debent illos sibi ipsis in corde suo præferre, tanquam beatiores et magis electos a Deo, utpote qui in sudore vultus sui vescantur pane suo, et de suis sustentantur laboribus: quos beatificat et collaudat Scriptura, dicendo: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.2 Porro de divitibus otio, jocis, ludis, loquacitati vacantibus, scriptum est: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis.3 Ecce quam periculosum est divitem otiosumque esse.

REGULA PRIMA.

Servi et ancillæ, operarii ac mercenarii non sunt a dominis suis gravandi immoderatis laboribus.

Per hoc quippe Ægyptii Deum Israel gravissime offenderunt, quod filios Israel immoderatis oneribus inhumaniter afflixerunt, ut patet in Exodo. Unde et filiis Israel Deus præcepit per Moysen, ne et ipsi taliter facerent ministrantibus ac laborantibus sibi.4 Hinc scripsit Apostolus:5 Et vos, domini, eadem facite illis (id est, servientibus vobis agatis quemadmodum vobis ipsis rationabiliter fieri optaretis si servi essetis ac pauperes), scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis.6 Quasi dicat:

A Reputate vos esse illorum conservos, quia communem Dominum in cœlo habetis, et formidate divini rigorem judicii, quoniam et illorum et vester judex in cœlo est, qui sic vobis restituet, sicut circa alios meruistis, prout in Evangelio contestatur:7 In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Hoc totum eminenter consideravit et implevit S. Martinus, qui servo suo ministravit frequenter. Hoc quoque sapientissimus Salomon bene attendit, qui (ut tertio Regum narratur) mittebat operarios suos in Libanum per singulos menses vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis.8

REGULA II.

Servis et ancillis ac operariis exhibenda est moderata et proportionata refectio, hoc est, prout labor requirit.

Superflua vero et delicata refectio eis non convenit, quum in Proverbiis dicat Scriptura: Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea eum sentiet contumacem.9 Et in Ecclesiastico legitur: Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo.10 In Proverbiorum quoque legitur libro: Sufficiat tibi lac caprarum, etc.11

REGULA III.

Servis et ancillis, operariis ac mercenariis statim solvenda est merces justa.

Hinc in Levitico Dominus præcepit:12 Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Hinc Tobias filio suo jussit: Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii apud te omnino non maneat.13 Imo hujus oppositum tam grave est facinus, ut in Ecclesiastico asseratur:14 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Ideo ministrantibus et laborantibus debitam mercedem non præstare, est unum de quatuor peccatis clamantibus ante Deum. Propter quod dicit Jacobus apostolus: Ecce merces operariorum quæ fraudata est a vobis, clamat;15 et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.

REGULA IV.

Paterfamilias debet quasi episcopale officium exercere circa suos domesticos ac ministros.

Hoc asserit Augustinus; et ad hoc inducere debet patremfamilias caritas Dei et proximorum. Universos igitur illos caritative informet, hortetur, corripiat, consoletur, et sicut Deus ab ipso requirit, cunctis se præbeat exemplarem. Talis fuit Cornelius ille centurio, de quo recitatur quod fuit vir religiosus (id est multum devotus) ac timens Deum, cum omni familia sua.16 Cujus utique familia tota non fuisset tam virtuosa, nisi ipse præfato modo eam rexisset, corripiendo, hortando ac instruendo. Insuper talis exstitit judex ille de quo in primo Vitæ sanctorum Patrum libro sanctus scribit Hieronymus, quod quum abbas Paphnutius, vir vitæ angelicæ, Deum rogasset intente ut ei dignaretur ostendere cui similis esset, adstitit ei angelus Domini, dicens: Similis es primario (id est judici) vici illius. Quo audito, perrexit ad eum Paphnutius et interrogavit quæ esset conversatio ejus. Quo de se humilia respondente, institit Paphnutius, quousque secreta sua aperuit; sicque inter cetera fatebatur: Triginta annis cum uxore mea continenter penitus vixi; peregrinos et pauperes semper suscepi, nec eos sine viatico abire permisi; famulos meos sic rexi, quod nemo eos reprehendere quivit; in judicando nec filii mei personam contra æquitatem suscepi; semper studui in vita mea ut injuste neminem contristarem; discordantes semper studui concordare.

Paterfamilias seu dominus domus non debet se ad suos habere ministros familiariter nimis, nec eis sua manifestare secreta, nisi de illorum fidelitate et sincera ad se dilectione sit certus. Christus namque suis ait discipulis: Servus nescit quid faciat dominus ejus, id est, secreta ejus ignorat.17 Communiter quoque fertur: Nimia familiaritas parit contemptum. Verumtamen servus fidelis tanquam filius est amandus, et ei secreta domini sui possunt a domino suo insinuari, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Servus fidelis sit tibi dilectus quasi anima tua.18

Footnotes

  1. Eccli. IV, 35. ↩

  2. Ps. CXXVII, 2. ↩

  3. Ps. LXXII, 5-7. ↩

  4. Exod. III, 7 et seq. ↩

  5. Deut. XXIII, 15, 16. ↩

  6. Ephes. VI, 9. ↩

  7. Matth. VII, 2. ↩

  8. III Reg. V, 14. ↩

  9. Prov. XXIX, 21. ↩

  10. Eccli. XXXIII, 25. ↩

  11. Prov. XXVII, 27. ↩

  12. Lev. XIX, 13 ↩

  13. Tob. IV, 15 ↩

  14. Eccli. XXXIV, 27. ↩

  15. Jacob. v, 4. ↩

  16. Act. x, 2. ↩

  17. Joann. xv, 15. ↩

  18. Eccl. xxxiii, 31. ↩

Chapter 20 of 35