Articulus 15
De virtutibus et actibus ad quos specialiter obligantur civitatum rectores.
SECUNDUM judicem populi, sic et ministri ejus;1 et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Finis necessitatem imponit iis quæ ordinantur in ipsum. Ideo secundum exigentiam finis disponenda sunt media. Porro finis juris atque regiminis spiritualis, est beatitudo æterna : a qua directe impedit peccatum mortale; veniale quoque peccatum aliqualiter inde incurvat ac indisponit. Idcirco in jure divino ac spirituali regimine prohibetur omne peccatum mortale, et dissuadetur veniale; et utrique, maxime autem mortali, pœna debetur. Finis vero juris ac regiminis sæcularis, est pacifica hominum inter ipsos conversatio : quæ tamen in Christianis ordinatur ad præfatum spiritualis juris ac regiminis finem.
Pacifica autem conversatio hominum mutua non impeditur notabiliter per quæcumque peccata : imo, si universa et singula peccata mortalia prohiberentur ac punirentur in jure civili, sequeretur sæpe et oriretur major turbatio : quoniam major pars hominum ob nimiam suam ad vitia pronitatem, imperfectionem ac defectuositatem, non est capax tantæ refrenationis ac disciplinæ. Hinc in regimine isto civili aliqua vitia permittuntur, et non nisi graviora, notabiliter impeditiva convictus pacifici, puniuntur : ut sunt præcipue homicidium, latrocinium, vulneratio, mutilatio, et enormis seu diffamativa injuriatio in verbis et factis, rapina, et præsertim spoliatio viatorum, traditio, incendia, furtum. In aliquibus etiam urbibus adulteria, ludus talarius, et consimilia quædam vetantur, secundum quod ex hominum abusu et consuetudine prava occurrit ratio major vel minor prohibendi ista aut illa.
Illæ ergo virtutes potissime spectant ad civitatum rectores quæ magis necessariæ sunt ad inducendum, procurandum et conservandum pacificam conversationem hominum mutuo. De quibus sit hæc regula prima :
REGULA PRIMA.
Rectores civitatum tenentur specialiter ad veram prudentiam, tam ethicam quam œconomicam atque politicam.
Prudentia namque est recta ratio agibilium, id est virtus moralis et intellectiva, regitiva actionum rerum humanarum. Non autem est dignus nec aptus regere totam communitatem, qui nescit regere propriam domum propriamque personam, quum et Apostolus dicat :2 Si quis nescit domui suæ præesse, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit? Requiritur ergo ad rectorem cujuslibet civitatis prudentia ethica, per quam propriam bene gubernet personam; deinde prudentia œconomica, per quam convenienter suam regat familiam, puta domesticos, uxorem, sobolem et ministros. Tertio exigitur prudentia politica, per quam politiam gubernet, providendo, procurando ac disponendo ea quæ magis expediant ad convenientem, prosperam, bonam pacificamque conversationem civium ad invicem. Ideo Plato beatam dixit rempublicam cujus principes et rectores sapientiæ atque prudentiæ vacant. Hinc quoque in Deuteronomio Moyses legitur dixisse Judæis : Date ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes.3
REGULA II.
Rectores civitatum decet omni virtute esse ornatos.
Virtutes namque aptæ inter se atque connexæ dicuntur; atque, ut probat Philosophus, prudentia non inest nisi virtuosis hominibus. Denique eos qui alios tenentur dirigere ad virtutes et ad convictum pacificum, oportet eminenter consistere virtuosos, pacificos, et a passionum turbulentiis reformatos. Alioqui eis esset inducendum : Medice, cura te ipsum; et rursus : Qui alium doces, te ipsum non doces ?4 Et sicut in Ecclesiastico scriptum est, qui sibi ipsi nequam est, cui bonus erit ?56
REGULA III.
Justitia ad rectores urbium præcipue pertinet.
Justitia namque est virtus inclinans ad reddendum unicuique quod ei debetur : ad quod agendum in tota communitate laborare præcipue debent civitatum rectores, ita ut unicuique quod suum est conservetur, ablata restituantur, injuriatis et læsis satisfiat, et inordinata per culpam, ordinentur per pœnarum inflictionem. Hinc sanctus Job fassus est : Justitia indutus sum. Unde et in Exodo fertur Jethro dixisse ad Moysen : Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; et constitue eos ut judicent populum. Denique, ut etiam Aristoteles loquitur, judex debet esse quasi viva lex et animata justitia, ut nunquam contraveniat æquitati ac veritati : ad ipsum enim confugiunt subditi tanquam ad regulam quamdam justitiæ.
REGULA IV.
Rectores et judices oportet esse caritativos, et amore boni repletos.
Ad ipsos etenim spectat quærere utilitatem, prosperitatem et pacem communem, non sua commoda propriosque honores, quum sint ministri reipublicæ. Imo, ut asserit Plato, omne quod agunt, ad communem pacem et prosperitatem debent jugiter ordinare, priorum commodorum obliti. Talem se fuisse testatus est Samuel, dicens ad filios Israel : Conversatus vobiscum ab adolescentia mea usque nunc, ecce præsto sum; loquimini de me coram Domino et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim aut asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi, et restituam vobis.7
REGULA V.
Ad rectores et judices pertinet totum reipublicæ corpus curare atque tueri, ut Plato Tulliusque fatentur.
Spectat namque ad eos providere pro posse paci et utilitati universorum et singulorum membrorum communitatis. Nam si unam reipublicæ partem tueantur et aliam negligant, dissensio oritur. Sint ergo ab amore privato et odio, a cupiditate et personarum acceptione penitus alieni. Tales enim olim fuisse Romanorum rectores ac judices, recitat Cato : Nolite, inquiens, putare majores nostros armis reipublicam ex parva magnam fecisse. Si enim sic esset, multo pulchriorem eam nos haberemus : armorum quippe et equorum major nobis est copia. Alia fuerunt quæ viros illos magnos fecerunt, quæ nobis sunt nulla : domi industria, foris justum imperium; animus in consulendo liber, nec delicto neque libidini obnoxius.
Pro iis nos habemus avaritiam atque luxuriam; publice egestatem, privatim divitias. Opulentiam commendamus, sequimurque inertiam, et omnia virtutis præmia (scilicet dignitates et officia, quæ virtuosis prudentibusque debentur) ambitio possidet.
REGULA VI.
Ad rectores politiæ pertinet providere, quantum eis possibile est, ne oriatur annonæ caritas in communitate quam regunt.
Caritas enim ejusmodi gravat egenos, imo et mediocres, si grandis sit ac diuturna. Oritur autem ea caritas interdum ex naturalibus causis; interdum ex divinæ inflictione justitiæ, in pœnam excessuum populi, et tunc æquanimiter est toleranda, atque placandus est Deus vera contritione, satisfactione, orationibus, et aliis operibus pietatis. Interdum vero generatur caritas ista ex cupiditate divitum multa congregantium ac reponentium, ex quibus sustentari plurimi possent; item ex voracitate gulosorum ac lubricorum multa prave consumentium; ex bellis quoque, et ex multitudine otiosorum, et impeditione mercatorum venalia deferentium de loco ad locum.
Itaque civitatum rectores tenentur communitati pro posse succurrere, et victus caritati obviare, pretium rationabile rebus venalibus imponendo, avaros ac divites ad vendendum superflua eis cogendo, mensurarum ac ponderum fraudes debite puniendo, mercatores quoque seu alios viros fideles ad regiones amplius abundantes mittendo, ut necessaria inde adducant; itemque prohibendo ne qui res suas necessarias communitati vendant abductoribus de ipsa communitate, et ne qui sua transmittant, ut alibi magis care vendantur. Gravissime igitur peccant rectores qui non solum ista non faciunt, sed opposita horum, et procurant, augent continuantque annonæ caritatem (qui crudelissimi ac vitiosissimi sunt censendi), imo et omnes qui frumenta sua tenent absconsa, ut inducant caritatem vendantque carius. Contra quos in Proverbiis Salomonis legitur: Qui abscondunt frumenta, maledicentur in populis;8 benedictio autem super caput vendentium.
REGULA VII.
Ad rectores urbium spectat, rebus venalibus præfigere rationabile pretium, fraudesque ponderum ac mensurarum vetare atque punire, nec talia in voluntate relinquere venditorum.
Væ igitur eis qui ista non implent, et maxime qui munera sumunt ut unumquemque vendere sinant prout carius valet. In quibus completur quod Salomon protestatur: Viscera impiorum crudelia.9 Advertant ergo quod in Levitico Dominus jussit: Nolite iniquum aliquid facere in judicio, in regula, in pondere, in mensura.10
Footnotes
Chapter 25 of 35