Articulus 19
De moribus divitum.
FACILIUS est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum.1 Hoc Dominus et Salvator de divitibus suis divitiis abutentibus, est locutus. Et quoniam divitiis communiter abutuntur, Philosophus dicit omnes divitum mores esse vituperabiles præter unum. Ait namque in Politicis :
REGULA PRIMA.
Divites communiter sunt superbi.
Quum enim omnia mensurentur numismate, habendo divitias, reputant se quasi omnia habere; et quoniam vident se reputari, ambitiosi redduntur appetendo promotiones. Advertant ergo quod in Ecclesiastico scriptum est : Avaro nihil est scelestius ;2 nihil est iniquius quam amare pecunias : hic enim et animam suam habet venalem. Et quod asserit Filius Dei : Quam difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum !3 Cur ergo inde te extollis quod æterna Sapientia ita contemnit et tantorum origo est vitiorum ?
REGULA II.
Divites solent esse contumeliosi.
Quum enim superbi sint, contemptum et injuriam perpeti nolunt : imo parvam injuriam æstimant grandem ; sicque verbis et factis inferunt ultionem, nisi forsan timore damni temporalis omittant. Hinc scriptum est in Proverbiis : Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ;4 ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Et denuo Salomon fatetur : Inter superbos semper sunt jurgia.5 Hi ergo sunt instruendi ut considerando quam frequenter atque enormiter Deum offenderint, omni se reputent confusione parvipensioneque dignos, intuendo quoque quæ et quanta pro ipsis pertulerit Unigenitus Patris æterni, discant ejus vestigia sequi, et in adversis ac persecutionibus magis quam in divitiis glorientur.
REGULA III.
Divites solent esse intemperantes, molles, lascivi, eo quod delicate alantur, et per gulam incurrunt luxuriam : imo suæ cupiditatis et elationis demeritis ad venerea delabuntur.
Propter quod ait Dominus :6 Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.
Instruendi sunt igitur quemadmodum omnis Christifidelis ad vitam pœnitentialem, carnis castigationem, concupiscentiarum refrenationem tenetur, et quod dives epulo in inferno guttam aquæ frigidæ nequeat impetrare.7
REGULA IV.
Divites communiter sunt præsumptuosi, et de suis se jactant divitiis, et proni sunt spernere pauperes.
Idcirco, ut scriptum est in libro Sapientiæ, in fine dicturi sunt:8 Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Hinc Apostolus scripsit ad Timotheum:9 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo; bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare.
REGULA V.
Divites communiter arbitrantur se dignos officiis dignitatis.
Dictum est enim, quod numismate, secundum opinionem vulgi, omnia mensurantur. Idcirco habendo divitias, cunctis terrenis honoribus reputant se condignos, non pensantes quod prudentia et virtutes faciant hominem officiis dignum et aptum.
Ponit autem Aristoteles unum dumtaxat laudabilem divitum morem, videlicet quod bene se videntur in divinis habere: quod tamen communiter ex amore procedit privato et ad se reflexo, potius quam ex caritate Dei sincera. Credunt enim divitias sibi ex providentia divina concessas: quas et amittere metuunt, si Deum non colant. Porro, quod ex caritate sincera Deum non colant altissimum, sed ob propria commoda, constat ex hoc quod peccata non vident mortalia: ideo per temporalia remunerantur, nec æternam beatitudinem promerentur.
Nobiles demum, quanquam et ipsi sint divites, hos divitum fugiant mores. Imo, quum in hac vita prosperari, ditari et exaltari, sit summe periculosum, et reprobis magis quam electis conveniat, mirum quod quis ex sua opulentia et prosperitate terrena extollitur et lætatur, nisi sit penitus excæcatus. Ideo dixit Psalmista: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.10
Footnotes
Chapter 29 of 35