Proœmium
DE FONTE LUCIS AC SEMITIS VITÆ
QUIS sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis, prævaricatores vero corruent in eis. Osee xiv, 10.
Verba ista ad litteram protulit sanctus propheta Osee, primo ad insinuandum difficultatem sui voluminis; secundo, ad designandum paucitatem intelligentium sua dicta. Et horum rationem subjungens, adjecit: «Quia rectæ» sunt «viæ Domini». In quibus justos asserit ambulaturos, transgressores vero casuros in eis: quia etsi interim forte in eis cœperint proficisci, non tamen in eis salubriter perseverant. Porro juxta mysticum sensum, verba hæc rite suscipiuntur de cognitione idonea triplicis viæ qua itur ad fontem beatitudinis, ad ultimum finem, ad Creatorem omnium, Deum sublimem et benedictum: in cujus limpidissima, amorosa et fruitiva contemplatione omnium mentium creatarum consistit felicitas, quemadmodum ipse testatur Unigenitus Patris æterni, loquens ad Patrem:1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Et rursus alibi: Ego sum (inquit) Alpha et Omega, principium et finis. De quo Jeremias propheta:2 Vere (inquit) in Domino Deo nostro salus Israel.3
Denique, quoniam pauci ad hunc beatissimum ac beatificum finem, Deum incomparabiliter gloriosum, per rectas ambulant vias, his potissimum diebus, de quibus dixit Apostolus, Scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines amantes se ipsos, cupidi, elati, voluptatum amatores magis quam Dei;4 idcirco ad insinuandum paucitatem intelligentium efficaciter vias tres quibus ad Altissimum est tendendum, utpote viam purgativam, illuminativam ac perfectivam, merito præinductum assumpsi verbum propheticum: «Quis sapiens, et intelliget ista?» etc. Siquidem hæc ipsa quæ de hac triplici via dicentur, non nisi vere sapientibus innotescunt aut elucescere queunt. Quod si quispiam aliorum se dixerit ea cognoscere, factis negabit; eritque cognitio ejus aut nulla, aut certe informis, nuda et arida, atque damnationis meritoria gravioris, quemadmodum ait Salvator: Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis.5 Præterea omnes iniquos vias Domini ignorare, sacra copiose docet Scriptura. Scriptum est enim: Rebelles lumini nescierunt vias Dei. Universi autem in mortali existentes peccato, rebelles sunt lumini, lumini scilicet increato, Deo sancto ac vero, et rectæ rationis judicio.67 Hinc etenim dicit Propheta: Viam sapientiæ nescierunt, nec meminerunt semitarum ejus. Propterea omnes hujusmodi in Scripturis divinis insipientes ac fatui appellantur. De quibus Salomon loquitur:8 Stultorum infinitus est numerus. Apostolus quoque: Stultam (inquit) fecit Deus sapientiam hujus mundi.9 Est quippe in talibus vitium puerilitatis, quod quoque stultitia nuncupatur, veræ ac salutari sapientiæ contrarium. Nam sicut infantuli poma et pira præferunt auro ac gemmis, ita miserrimi hujus sæculi amatores atque turpissimi immunditiarum carnalium dilectores, summo et incommutabili, incircumscripto et incomparabili bono præeligunt ac præponunt ista caduca, vana et vilia : quo nihil stolidius, nihil irrationabilius, nihil iniquius valet excogitari. Itaque constat quam pauci sunt veraciter sapientes, utpote soli in caritate et gratia consistentes, quorum cor a mortali immune est culpa. Quum etenim supergloriosissimus Deus fons sit totius lucis ac sapientiæ, certum quod omnes a Deo aversi in tenebris atque stultitiis conversantur, Psalmographo concinente : Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.10 Apostolus quoque : Obscuratum est (ait) insipiens cor eorum.11
Quum ergo hæc ita se habeant, ego te, o carissime mi in Christo, cupiens veræ ac salutaris sapientiæ esse alumnus, atque per Dei itinera ad æternæ beatitudinis bravium gradientem, propono, auxiliante ac peragente superdulcissimo Spiritu Sancto, ex tuo amore conscribere aliquid de viis Dei sinceris ac splendidis, præsertim de triplici via salubri qua vera ac sempiterna obtinetur felicitas. Procedamque breviter ac succincte, quasi pro quotidiano exercitio ista compingens, quemadmodum jam frequenter ac devote rogasti. Denique ante annos fere duodecim opusculum tibi scripsi de Arcta via salutis ac mundi contemptu : nihilo minus interim per vias latas ac tenebrosas ambulasti. Nunc vero maturioris factus ætatis, ac pœnitens corde, sacros in urbe ex devotione ordines assumpsisti, proponens posthac sacerdotaliter atque canonice conversari. Et quoniam Domino annuente, intra dies quindecim primam cantaturus es Missam, ego in ea aliquid tibi offerre desiderans, aurum vero et argentum non habens, cogitavi caritati tuæ præsens devotionale exercitium ac paupertatis meæ opusculum in illa offerre, confidens hoc ipsum probitati ac prudentiæ tuæ magis quam nummos aliquot aureos placiturum : affectuosissime precans ut in eo perseveranter posthac exercearis quotidie, sicut nunc firmiter decrevisti, ne in pristina ruas mala. Ad quod te multa sane nunc obligant, utputa canonicatus, sacerdotium, litteratura, et alia id genus quamplurima.
DE
FONTE LUCIS AC SEMITIS VITƹ
Footnotes
Chapter 1 of 26