Skip to the text

Articulus 17

De diversis effectibus Sponsi cœlestis in anima contemplativa, heroica, amorosa; et de actibus ac gradibus caritatis ardentissimæ ac perfectæ.

QUAM magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ps. xxx, 20.

Sicut divinus loquitur Dionysius, caritas virtus est unitiva.1 Primus itaque caritatis actus et gradus, est mentem amantis Deo conjungere: nam et mentem aversam ad ipsum reducit et vertit. Hinc in prima sua Canonica ait Joannes apostolus:2 Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Unde et sine caritate nulla virtus mentem Deo proprie simpliciterque conjungit.

Secundus actus ac gradus caritatis, est cor amantis in Deum transformare: quoniam caritas virtus est conformativa seu assimilativa ac penetrativa, voluntatem amantis conformans voluntati amati. Imo amantem a se ipso quodammodo alienat, et in dilectum transfert atque commutat. Propterea, S. Dionysio contestante, divinus amor ecstasim facit, quia non sinit amantes esse sui ipsorum, sed eorum quos diligunt, in quos quasi extra se positi tendunt, moventur et afficiuntur. Hinc sicut ferrum ac carbonem calor ignis quasi transformare videtur in ignem, ita ut ignis proprietatem, actum et similitudinem induant, sic caritas in amatum transformat ac transponit amantem. Propter quod asserit Augustinus, quod anima verius est ubi amat, quam ubi animat. Et Christus in Evangelio : Ubi (inquit) thesaurus tuus (id est res quam præcipue diligis), ibi est et cor tuum ; et rursus : Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum ; haud dubium quin per caritatem, sicut et apostolus Paulus dicit : Qui adhæret Deo, unus spiritus est. Ecce quantam transformationem et unitatem efficit caritas ! Nam et de primitiva Ecclesia omni caritate repleta fertur : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Amicorum etenim est eadem velle atque eadem nolle, secundum Philosophum. Et Plato ac Aristoteles professi sunt, quod amicus est alius idem, seu alter ego. Unde et Sponsa in Sponsum cœlestem per caritatem transformata fatetur in Canticis : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

Tertius caritatis actus ac gradus, est diligentem cum dilecto indissolubiliter colligare. Idcirco dixit Isidorus, quod diligere dicitur quasi duo ligare. Nempe quo amor amplius crescit et invalescit, eo validius amantem amato adstringit ac colligat, producendo quasi continuam memoriam et affectionem dilecti in animo diligentis. Cujus caritativæ affectionis tanta est vis, ut nulla adversitas, nulla prosperitas, nullus eventus eam valeat confringere, vincere aut auferre. Propterea Deum sic diligens, cum Apostolo dicere potest :

Quis nos separabit a caritate Dei ? Sic Christum inclytus ille martyr Genesius diligebat : Non est, inquiens, rex præter Christum, pro quo si millies patiar et occidar, ipsum mihi de corde auferre nunquam poteritis.

Quartus caritatis actus ac gradus, est amantem præ vehementia affectionis vulnerare amore dilecti, juxta illud in Canticis : Vulnerata caritate ego sum; itemque : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa. Nonne corde vulneratus, percussus, perforatus caritatis acumine ac sagitta tibi videtur amator, dum vehemens ille amoris aculeus mentem ejus medullitus penetrat, affectivam vim ejus in tantum concutiens, tam acute transverberans, ut desideriorum suorum effervescentiam, gestus, effectus ac signa reprimere nequeat, celare non possit, dissimulare non valeat, desiderio ardeat, ferveat affectu, æstuet et anhelet, profundissime ingemiscens, separationis impatiens, ac longa suspiria trahens ? Hic caritatis gradus interpolationem interim admittit, instarque febris nunc intensius, nunc remissius urit ac stimulat, imo frequenter fortior redit. Ad quem quidem gradum pervenerat nimirum Augustinus, quum confitens Deo diceret : Sagittaveras tu cor meum caritate tua, et gestabam verba tua visceribus meis infixa; coruscasti in animo meo, et fortiter inflammasti et commovisti omnia intima mea.

Quintus actus et gradus, est amantem præ amore languidum facere, juxta illud Canticorum : Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Ex vulneratione quippe oritur languor, dum præatacto modo mens amore vulnerata Dilecti, nec tamen ejus ad libitum habens præsentiam, duplici mœrore atque desiderio bipartito affligitur. Quum siquidem ipsa increata Sapientia testetur, Qui edunt me, adhuc esurient ; constat quod mens Deum in hac vita contemplans, quo eum limpidius contemplatur, eo ad facialem ac beatificam ejus visionem vehementius inflammatur. Ideoque de illius visionis absentia, de plenæ fruitionis carentia contristatur; ad eam quoque æstuanter suspirans, cum Apostolo vociferatur : Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? itemque : Cupio dissolvi et esse cum Christo; et cum Propheta : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Rursus, dum anima ad actualem Dei contemplationem claram ac deliciosam secundum possibilitatem vitæ præsentis provehitur, et interdum repente ab ea dilabitur, atque ad pristinas suas ærumnas, distractiones, imagines, tentationes resolvitur; tunc mœrore conficitur, ad elevationem suspirans priorem, quæ ei interdum dispensative, nunc brevius, nunc longius, Deo moderante subtrahitur. Itaque duplex hic mœror ac gemebundum desiderium, languor vocatur animæ contemplativæ ac amorosæ, cujus est dicere : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus ; sitivit anima mea ad Deum fontem vivum : quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? Tali etenim Deitatis fervidissimo amatori nil libet, nil sapit in rebus caducis. Unde sanctissimus abbas Silvanus post contemplationes et visiones suas altissimas rediens ad se ipsum, ad exteriora quæque progrediens vultum suum operuit, dicens : Quid necesse est lucem istam corporalem videre, in qua nihil est utile ? Et Gregorius : Lux, inquit, fastidio est. Ideo Deum deprecans, effatur : Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo.

Sextus actus et gradus, est a se ipso prorsus deficere atque defluere, ita ut taliter amans cum Apostolo fateatur : Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus. Languorem namque mors consequi solet. Itaque superdulcissimus ac superpiissimus Deus se ab anima amorosa cum tanto mœrore exspectari, cum tanto desiderio appeti cernens, cum ingenti dignatione ac mira liberalitate ad illam revertitur, ad clariorem quam ante sui contemplationem ac calidiorem amorem erigens eam, in tantum ut ferre nequeat, quemadmodum Jeremias propheta testatur : Factus est (inquiens) sermo Domini in corde meo quasi ignis æstuans ;3 et defeci, ferre non sustinens. Et alius : Concupiscit (inquit) et deficit anima mea in atria Domini.4 Raptus etenim et absorptus, introductus et immersus animus in divitias gloriæ, in oceanum Deitatis immensæ, præ admiratione incircumscriptibilis majestatis et entis æterni, prorsus independentis nulliusque indigentis, cujus nulla est causa, in cujus manu sunt omnia, defluit prorsus ac deficit a se ipso, transitque totus in Principem majestatis, in fontem luminis, in Deitatis abyssum, conquiescens atque obdormiens in Dilecto, et aliud nil advertens, prædominante in eo intuitione caliginis, totumque præoccupante ardore amoris. Quod vir sanctus expertus: Inflammatum est (inquit) cor meum, et renes mei commutati sunt;5 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. O quam bene et optime est tunc animæ amorosæ! quam serena, quam jucunda, quam cœliformia ac tranquilla sunt omnia tunc in ea! Ubi tunc nebulæ vitiorum, turbines passionum, involutiones phantasmatum, varietas distractionum, inquietudo tentationum? Nonne a præsentia Solis justitiæ, a conspectu et ardore atque fulgore Solis sapientiæ fugiunt omnia illa?

Septimus gradus et actus, est mentem ad mysticæ theologiæ visionem theoricam, caliginosam ac supersplendentem provehere. De qua re supra jam tacta sunt plura. Estque visio illa inter communem contemplationem et beatificam patriæ visionem medio modo se habens.

Octavus gradus et actus, est mentem tam fervidam post hujus incolatum exsilii ad facialem ac felicissimam primæ veritatis inspectionem, ad divinæ essentiæ visionem, ad infinitæ bonitatis plenissimam, summe contentantem ac quietantem fruitionem perducere. Quo facto, desiderium repletum est et quiescit, capacitas mentis est satiata, omnisque potentialitas animæ ad actum perducta censetur quoad finale6

Rom. vii, 24.

Philipp. 1, 23.

Ps. cxix, 5.

Ps. xli, 2, 3.

Ps. cxli, 8.

Galat. ii, 20. ac principale objectum. Propter quod scriptum est :7 Satiabor quum apparuerit gloria tua ; et, Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.8

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. iv. ↩

  2. Joann. iv, 16. ↩

  3. Jer. xx, 9. ↩

  4. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  5. Ps. lxxii, 21. ↩

  6. art. xiii et s. ↩

  7. Ps. xvi, 15. ↩

  8. Ps. xv, 10. ↩

Chapter 18 of 26