Skip to the text

Articulus 7

Qualiter sacerdos ante celebrationem, in celebratione et post celebrationem habere se debeat.

LAVABO inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Ps. xxv, 6.

Qualis debeat esse conversatio sacerdotum evangelicæ legis, Paulus apostolus in Epistolis suis, videlicet ad Timotheum atque ad Titum, describit. Nempe quod ibi de episcopis loquitur, de sacerdotibus quoque maxima ex parte est intelligendum, secundum omnes doctores; et de hoc in Decreto plenissime pertractatur.1 Imo ex Evangelio comprobatur quam sancte debeant vivere. Nempe quam virtuosa et exemplaris debeat cujuslibet Christiani consistere vita, evangelica pandit doctrina. Christianus namque a Christo nomen sortitur. Nec vere ac digne Christianus quis dicitur, nisi qui Christi vestigia sequitur, discens a Salvatore quia mitis est et humilis corde;2 qui amicos inimicosque diligit; qui omne mortale fugit peccatum, et universa Dei atque Ecclesiæ implet præcepta; qui habens victum et quibus tegatur, contentus est;34 qui conversus ut parvulus factus est, simplex, pius, justus et innocens, superfluitatem, pompam et vanitatem in vestitu, apparatu ac ceteris vitans, castus, sobrius, hospitalis.

Porro sacerdotes præ vulgo tanto laudatioris et exemplarioris vitæ esse tenentur, quanto in sublimiori sunt gradu ac ordine. Et quoniam superdignissimum Eucharistiæ sacramentum quotidie conficiunt, tractant, offerunt, sumunt, oportet eos omnino puræ ac divinæ consistere vitæ, ut spiritualis ardore amoris sint pleni, et circa divinissimum Sacramentum prorsus intenti, ne pollutis id manibus tractent, nec ore accipiant inquinato, populo quoque nequaquam præbeant occasionem minus digne se habendi ad supernaturalissimum Sacramentum angelicis spiritibus formidandum.

Verum de ista materia tot et tanta jam in aliis scripsi opusculis, ut tædium pariat plura nunc inde conscribere.5 Nihilo minus, ut breviter quædam tangam, pensandum quia (ut sanctus asserit Augustinus) in omni sacrificio sunt quatuor attendenda, scilicet quis, quid, cui et quare. Sacerdos ergo, antequam ad celebrandum procedat, penset hæc quatuor. Primo, quis sit ipse qui celebraturus est: revera defectuosus ac fragilis homo. Idcirco conscientiam suam examinet, vitam discutiat, et quidquid in se deprehenderit culpæ, redarguat, pœniteat, veniam deprecetur, confiteatur, satisfacere ac emendare integro corde proponat. Secundo perpendat quid sit quod consecrare ac immolare proponit: profecto corpus et sanguinem Salvatoris. Ergo totum Christum, Deum ac hominem, offerre proponit. Ex tanta igitur hujus incomparabilis sacramenti dignitate ac reverentia considerata totus in se contremiscat, imperfectionem indignitatemque propriam fateatur, et non nisi cum ingenti præparatione, profunda humilitate, reverentiali timore, interna puritate et fervida dilectione accedat. Tertio penset cui offert: nimirum Deo Patri altissimo, quem cœlum, terra pontusque contremunt, quem et angelicæ mentes et universi Sanctorum exercitus perhorrescunt. Non igitur tam infinitæ excellentiæ Regi ac Domino omnipotenti se præsentare, adstare, sacrificare, ejusque Filium unicum ac dilectum offerre præsumat corde intimorato, impuro, carnali ac frigido. Quarto perpendat quare sacramentum hoc offert. Est namque duplex intentio officii Missæ. Una generalis ipsius Ecclesiæ: et ita sacramentum istud offertur primo et maxime pro communi bono totius Ecclesiæ militantis, et ceteris, prout in Canone continetur. Alia est intentio propria celebrantis, qui pro diversis personis et causis celebrat atque sacrificat: qui etiam ardentem debet habere affectum, ut exaudiatur pro omnibus pro quibus orat ac celebrat. Sic ergo ad celebrationem se debet disponere.

Porro in ipso celebrationis officio habere se debet valde recollecte, devote ac fervide, singula verba distincte proferendo, sensum sapienter ac affectuose pensando, Sacramenti dignitatem et Patris æterni incircumscriptibilem majestatem sinceriter contemplando, ut sic ejus oratio tanquam incensum dirigatur in conspectu divino.6

At vero post celebrationem devotissime gratias agat Deo, orationibus, psalmis ac meditationibus sanctis insistat saltem ad tempus, totaque die decenter, timorate, custodite, exemplariter ac sincere se habeat, atque hoc modo tota conversatio sacerdotis sit una continua ad celebrandum præparatio salutaris; nec unquam vanitati, voluptati, iniquitati consentiat; neque per os ejus, quo sacratissima protulit verba ac venerandissimum sumpsit Sacramentum, inania, infructuosa, illicita unquam profluant verba.

Sed, proh dolor! multi sunt sacerdotes qui etsi in principio aliquantulum sint devoti, tamen tempore procedente, quo frequentius celebrant, eo quid agant minus perpendunt, et frigidiores tepidioresque fiunt; atque ex arido quodam usu sine contritione interna confitentur, et sine præparatione condigna, imo absque fervore et puritate, absque reverentia et timore accedunt et celebrant. O quanta est horum impietas, quanta impudentia et insipientia, quanta ingratitudo ac cæcitas! Quam item intolerabilis et immensa erit eorum damnatio!

Tu autem, carissime Christi sacerdos, nunquam hujusmodi fias, sed quanto frequentius, tanto ferventius, tanto devotius ac fructuosius confitearis ac celebres: quatenus tanti sacramenti gratiis, virtutibus atque effectibus quotidie copiosius implearis, et omni ejus spirituali pinguedine mentaliter dilateris, omnipotentique Domino ac munificentissimo Salvatori quotidie magis gratus efficiaris; nec tepidorum frangaris exemplis, sed sacris semper occupationibus, quantum tibi possibile est, sis intentus, in cibo, potu, vestitu, somno, colloquio moderatus, verbis et factis omnibus exemplaris.

Footnotes

  1. Decret. p. 1, dist. 25 et s. ↩

  2. Matth. xi, 29. ↩

  3. Matth. xviii, 3. ↩

  4. I Tim. vi, 8. ↩

  5. Cf. t. XXXV, p. 329 et s.; 400 B et s.; 463 A et s. ↩

  6. Ps. cxl, 2. ↩

Chapter 8 of 26